29.06.2013 Views

[Pr] Gloriosissimam ciuitatem Dei siue in hoc ... - testielettronici.org

[Pr] Gloriosissimam ciuitatem Dei siue in hoc ... - testielettronici.org

[Pr] Gloriosissimam ciuitatem Dei siue in hoc ... - testielettronici.org

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

consummauit Deus omnia opera sua. Sed huius Enoch translatio nostrae dedicationis est praefigurata

dilatio. Quae quidem iam facta est in Christo capite nostro, qui sic resurrexit, ut non moriatur ulterius, sed

etiam ipse translatus est; restat autem altera dedicatio uniuersae domus, cuius ipse Christus est

fundamentum, quae differtur in finem, quando erit omnium resurrectio non moriturorum amplius. Siue

autem domus Dei dicatur siue templum Dei siue ciuitas Dei, id ipsum est nec abhorret a Latini eloquii

consuetudine. Nam et Vergilius imperiosissimam ciuitatem domum appellat Assaraci, Romanos uolens

intellegi, qui de Assaraco per Troianos originem ducunt; et domum Aeneae eosdem ipsos, quia eo duce

Troiani cum Italiam uenissent ab eis condita est Roma. Imitatus namque est poeta ille litteras sacras, in

quibus dicitur domus Iacob iam ingens populus Hebraeorum.

[XX] Dicet aliquis: "Si hoc intendebat scriptor huius historiae in commemorandis generationibus, ex

Adam per filium eius Seth, ut per illas perueniret ad Noe, sub quo factum est diluuium, a quo rursus

contexeretur ordo nascentium, quo perueniret ad Abraham, a quo Matthaeus, euangelista incipit

generationes, quibus ad Christum peruenit aeternum regem ciuitatis Dei: quid intendebat in

generationibus ex Cain et quo eas perducere uolebat?" Respondetur: Vsque ad diluuium, quo totum illud

genus terrenae ciuitatis absumptum est, sed reparatum est ex filiis Noe. Neque enim deesse poterit haec

terrena ciuitas societasque hominum secundum hominem uiuentium usque ad huius saeculi finem, de quo

Dominus ait: Filii saeculi huius generant et generantur. Ciuitatem uero Dei peregrinantem in hoc saeculo

regeneratio perducit ad alterum saeculum, cuius filii nec generant nec generantur. Hic ergo generari et

generare ciuitati utrique commune est; quamuis Dei ciuitas habeat etiam hic multa ciuium milia, quae ab

opere generandi se abstineant; sed habet etiam illa ex imitatione quadam, licet errantium. Ad eam namque

pertinent etiam, qui deuiantes ab huius fide diuersas haereses condiderunt; secundum hominem quippe

uiuunt, non secundum Deum. Et Indorum gymnosophistae, qui nudi perhibentur philosophari in

solitudinibus Indiae, ciues eius sunt, et a generando se cohibent. Non est enim hoc bonum, nisi cum fit

secundum fidem summi boni, qui Deus est. Hoc tamen nemo fecisse ante diluuium reperitur; quando

quidem etiam ipse Enoch septimus ab Adam, qui translatus refertur esse, non mortuus, genuit filios et

filias antequam transferretur; in quibus fuit Mathusalam, per quem generationum memorandarum ordo

transcurrit.

Cur ergo tanta paucitas successionum commemoratur in generationibus ex Cain, si eas usque ad diluuium

perduci oportebat, nec erat diuturna aetas praeueniens pubertatem, quae centum uel amplius annos uacaret

a fetibus? Nam si non intendebat auctor libri huius aliquem, ad quem necessario perduceret seriem

generationum, sicut in illis, quae ueniunt de semine Seth, intendebat peruenire ad Noe, a quo rursus ordo

necessarius sequeretur: quid opus erat praetermittere primogenitos filios, ut perueniretur ad Lamech, in

cuius filiis finitur illa contextio, octaua generatione scilicet ex Adam, septima ex Cain, quasi esset inde

aliquid deinceps conectendum, unde perueniretur uel ad Israeliticum populum, in quo caelesti ciuitati

etiam terrena Hierusalem figuram propheticam praebuit, uel ad Christum secundum carnem, qui est super

omnia Deus benedictus in saecula, supernae Hierusalem fabricator atque regnator, cum tota progenies

Cain diluuio sit deleta? Vnde uideri potest in eodem ordine generationum primogenitos fuisse

commemoratos. Cur ergo tam pauci sunt? Non enim usque ad diluuium tot esse potuerunt, non uacantibus

usque ad centenariam pubertatem patribus ab officio generandi, si non erat tunc proportione longaeuitatis

illius etiam sera pubertas. Vt enim peraeque triginta annorum fuerint, cum filios generare coeperunt,

octiens triceni (quoniam octo sunt generationes cum Adam et cum eis quos genuit Lamech) ducenti et

quadraginta sunt anni: num itaque toto deinde tempore usque ad diluuium non generauerunt? Qua tandem

causa, qui haec scripsit, generationes commemorare noluit quae sequuntur? Nam ex Adam usque ad

diluuium conputantur anni secundum codices nostros duo milia ducenti sexaginta duo; secundum

Hebraeos autem mille sescenti quinquaginta sex. Vt ergo istum numerum minorem credamus esse

ueriorem, de mille sescentis quinquaginta sex annis ducenti quadraginta detrahantur: numquid credibile

est per mille quadringentos, et quod excurrit, annos, qui restant usque diluuium, progeniem Cain a

generationibus uacare potuisse?

Sed qui ex hoc mouetur, meminerit, cum quaererem, quo modo credendum sit antiquos illos homines per

tam multos annos a gignendis filiis cessare potuisse, duobus modis istam solutam esse quaestionem: aut

de sera pubertate, proportione tam longae uitae, aut de filiis qui commemorantur in generationibus, quod

non fuerint primogeniti, sed hi, per quos ad eum, quem intendebat auctor libri, poterat perueniri, sicut ad

Noe in generationibus Seth. Proinde in generationibus Cain, si non occurrit qui deberet intendi, ad quem

praetermissis primogenitis per eos, qui commemorati sunt, perueniri oportebat, sera pubertas intellegenda

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!