29.06.2013 Views

[Pr] Gloriosissimam ciuitatem Dei siue in hoc ... - testielettronici.org

[Pr] Gloriosissimam ciuitatem Dei siue in hoc ... - testielettronici.org

[Pr] Gloriosissimam ciuitatem Dei siue in hoc ... - testielettronici.org

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

fallamur, atque ita ille inopinatus adueniat, non existentibus tot regibus in orbe Romano. Quid si enim

numero isto denario uniuersitas regum significata est, post quos ille uenturus est; sicut millenario,

centenario, septenario significatur plerumque uniuersitas, et aliis atque aliis numeris, quos nunc

commemorare non est necesse?

Alio loco idem Daniel: Et erit, inquit, tempus tribulationis, qualis non fuit ex quo nata est gens super

terram usque ad tempus illud. Et in tempore illo saluabitur populus tuus omnis, qui inuentus fuerit

scriptus in libro. Et multi dormientium in terrae aggere exurgent; hi in uitam aeternam, et hi in

opprobrium et in confusionem aeternam. Et intellegentes fulgebunt sicut claritas firmamenti, et ex iustis

multi sicut stellae in saecula et adhuc. Sententiae illi euangelicae est locus iste simillimus de resurrectione

dumtaxat corporum mortuorum. Nam qui illic dicti sunt esse in monumentis, ipsi hic dormientes in terrae

aggere, uel, sicut alii interpretati sunt, in terrae puluere; et sicut ibi procedent dictum est, ita hic exurgent,

sicut ibi quo bona fecerunt, in resurrectionem uitae, qui autem mala egerunt, in resurrectionem iudicii; ita

et isto loco hi in uitam aeternam, et hi in opprobrium et in confusionem aeternam. Non autem diuersum

putetur, quod, cum ibi positum sit omnes qui sunt in monumentis, hic non ait propheta omnes, sed multi

dormientium in terrae aggere. Ponit enim aliquando scriptura pro omnibus multos. Propterea et Abrahae

dictum est: Patrem multarum gentium posui te, cui tamen alio loco: In semine, inquit, tuo benedicentur

omnes gentes. De tali autem resurrectione huic quoque ipsi prophetae Danieli paulo post dicitur: Et tu

ueni et requiesce; adhuc enim dies in completionem consummationis, et requiesces et resurges in sorte tua

in fine dierum.

[XXIV] Multa de iudicio nouissimo dicuntur in psalmis, sed eorum plura transeunter et strictim. Hoc

tamen quod de fine huius saeculi apertissime ibi dictum est, nequaquam silentio praeteribo. Principio

terram tu fundasti, Domine, et opera manuum tuarum sunt caeli. Ipsi peribunt, tu autem permanes; et

omnes sicut uestimentum ueterescent, et sicut opertorium mutabis eos, et mutabuntur; tu autem idem ipse

es, et anni tui non deficient. Quid est quod Porphyrius, cum pietatem laudet Hebraeorum, qua magnus et

uerus et ipsis numinibus terribilis ab eis colitur Deus, Christianos ob hoc arguit maximae stultitiae etiam

ex oraculis deorum suorum, quod istum mundum dicunt esse periturum? Ecce in litteris pietatis

Hebraeorum dicitur Deo, quem confitente tanto philosopho etiam ipsa numina perhorrescunt: Opera

manuum tuarum sunt caeli, ipsi peribunt. Numquid quando caeli peribunt, mundus, cuius idem caeli

superior pars est et tutior, non peribit? Si haec sententia Ioui displicet, cuius, ut scribit iste philosophus,

uelut grauioris auctoritatis oraculo in Christianorum credulitate culpatur: cur non similiter sapientiam

tamquam stultitiam culpat Hebraeorum, in quorum libris piissimis inuenitur? Porro si in illa sapientia,

quae Porphyrio tam multum placet, ut eam deorum quoque suorum uocibus praedicet, legitur caelos esse

perituros: cur usque adeo uana est ista fallacia, ut in fide Christianorum uel inter cetera uel prae ceteris

hoc detestentur, quod in ea periturus creditur mundus, quo utique nisi pereunte caeli perire non possunt?

Et in litteris quidem sacris, quae proprie nostrae sunt, non Hebraeis nobis e communes, id est in

euangelicis et apostolicis libris legitur: Praeterit figura huius mundi; legitur: Mundus transit; legitur:

Caelum et terra transibunt. Sed puto, quod praeterit, transit, transibunt aliquanto mitius dicta sunt quam

peribunt. In epistula quoque apostoli Petri, ubi aqua inundatus qui tunc erat perisse dictus est mundus,

satis clarum est, et quae pars mundi a toto significata, et quatenus perisse sit dicta, et qui caeli repositi

igni reseruandi in diem iudicii et perditionis hominum impiorum; et in eo quod paulo post ait: Veniet dies

Domini ut fur, in quo caeli magno impetu transcurrent, elementa autem ardentia resoluentur, et terra et

quae in ipsa sunt opera exurentur; ac deinde subiecit: His omnibus pereuntibus quales oportet esse uos?

possunt illi caeli intellegi perituri, quos dixit repositos igni reseruandos, et ea elementa accipi arsura, quae

in hac ima mundi parte subsistunt procellosa et turbulenta, in qua eosdem caelos dixit esse repositos,

saluis illis superioribus et in sua integritate manentibus, in quorum firmamento sunt sidera constituta.

Nam et illud quod scriptum est, stellas de caelo esse casuras, praeter quod potest multo probabilius et

aliter intellegi, magis ostendit mansuros esse illos caelos, si tamen stellae inde casurae sunt; cum uel

tropica sit locutio, quod est credibilius, uel in isto imo caelo futurum sit, utique mirabilius quam nunc fit.

Vnde et illa stella Vergiliana

facem ducens multa cum luce cucurrit, et Idaea se condidit silua. Hoc autem quod de psalmo

commemoraui, nullum caelorum uidetur relinquere, quod periturum esse non dixerit. Vbi enim dicitur:

Opera manuum tuarum sunt caeli, ipsi peribunt, quam nullum eorum ab opere Dei, tam nullum eorum a

perditione secernitur. Non enim dignabuntur de Petri apostoli locutione, quem uehementer oderunt,

Hebraeorum defendere pietatem, deorum suorum oraculis adprobatam, ut saltem, ne totus mundus

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!