29.06.2013 Views

[Pr] Gloriosissimam ciuitatem Dei siue in hoc ... - testielettronici.org

[Pr] Gloriosissimam ciuitatem Dei siue in hoc ... - testielettronici.org

[Pr] Gloriosissimam ciuitatem Dei siue in hoc ... - testielettronici.org

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

Origenes, qui et ipsum diabolum atque angelos eius post grauiora pro meritis et diuturniora supplicia ex

illis cruciatibus eruendos et sociandos sanctis angelis credidit. Sed illum et propter hoc et propter alia

nonnulla et maxime propter alternantes sine cessatione beatitudines et miserias et statutis saeculorum

interuallis ab istis ad illas atque ab illis ad istas itus ac reditus interminabiles non inmerito reprobauit

ecclesia; quia et hoc, quod misericors uidebatur, amisit faciendo sanctis ueras miserias, quibus poenas

luerent, et falsas beatitudines, in quibus uerum ac securum, hoc est sine timore certum, sempiterni boni

gaudium non haberent. Longe autem aliter istorum misericordia humano errat affectu, qui hominum illo

iudicio damnatorum miserias temporales, omnium uero qui uel citius uel tardius liberantur aeternam

felicitatem putant. Quae sententia si propterea bona et uera quia misericors est, tanto erit melior et uerior

quanto misericordior. Extendatur ergo ac profundatur fons huius misericordiae usque ad damnatos

angelos saltem post multa atque prolixa quantumlibet saecula liberandos. Cur usque uniuersam naturam

manat humanam, et cum ad angelicam uentum fuerit, mox arescit? Non audent tamen se ulterius

miserando porrigere et ad liberationem ipsius quoque diaboli peruenire. Verum si aliquis audeat, uincit

nempe istos. Et tamen tanto inuenitur errare deformius et contra recta Dei uerba peruersius, quanto sibi

uidetur sentire clementius.

[XVIII] Sunt etiam, quales in conlocutionibus nostris ipse sum expertus, qui, cum uenerari uideantur

scripturas sanctas, moribus inprobandi sunt et agendo causam suam multo maiorem quam isti

misericordiam Deo tribuunt erga humanum genus. Dicunt enim de malis et infidelibus hominibus

diuinitus quidem uerum praedictum esse, quod digni sunt; sed cum ad iudicium uentum fuerit,

misericordiam esse superaturam. Donabit enim eos, inquiunt, misericors Deus precibus et

intercessionibus sanctorum suorum. Si enim orabant pro illis, quando eos patiebantur inimicos, quanto

magis quando uidebunt humiles supplicesque prostratos! Neque enim credendum est, aiunt, tunc

amissuros sanctos uiscera misericordiae, cum fuerint plenissimae ac perfectissimae sanctitatis, ut, qui

tunc orabant pro inimicis suis, quando et ipsi sine peccato non erant, tunc non orent pro supplicibus suis,

quando nullum coeperint habere peccatum. Aut uero Deus tunc eos non exaudiet tot et tales filios suos,

quando in tanta eorum sanctitate nullum inueniet orationis impedimentum? Testimonium uero psalmi et

illi quidem, qui permittunt infideles atque impios homines saltem longo tempore cruciari et postea de mis

omnibus erui, sed magis isti pro se dicunt esse, ubi legitur: Numquid obliuiscetur misereri Deus aut

continebit in ira sua miserationes suas? Ira eius est, inquiunt, ut omnes indigni beatitudine sempiterna

ipso iudicante puniantur supplicio sempiterno. Sed si uel longum uel prorsus ullum esse permiserit,

profecto, ut possit hoc fieri, continebit in ira sua miserationes suas, quod eum psalmus dicit non esse

facturum. Non enim ait: "Numquid diu continebit in ira sua miserationes suas?" sed quod prorsus non

continebit ostendit.

Sic ergo isti uolunt iudicii Dei comminationem non esse mendacem, quamuis sit neminem damnaturus,

quem ad modum eius comminationem, qua dixit euersurum se esse Nineuen ciuitatem, mendacem non

possumus dicere; et tamen factum non est, inquiunt, quod sine ulla condicione praedixit. Non enim ait:

"Nineue euertetur, si non egerint paenitentiam seque correxerint"; sed hoc non addito praenuntiauit

futuram euersionem illius ciuitatis. Quam comminationem propterea ueracem putant, quia hoc praedixit

Deus quod uere digni erant pati, quamuis hoc non esset ipse facturus. Nam etsi paenitentibus pepercit,

inquiunt, utique illos paenitentiam non ignorabat acturos, et tamen absolute ac definite eorum euersionem

futuram esse praedixit. Hoc ergo erat, inquiunt, in ueritate seueritatis, quia id erant digni; sed in ratione

miserationis non erat, quam non continuit in ira sua, ut ab ea poena supplicibus parceret, quam fuerat

contumacibus comminatus. Si ergo tunc pepercit, aiunt, quando sanctum suum prophetam fuerat parcendo

contristaturus, quanto magis tunc miserabilius supplicantibus parcet, quando ut parcat omnes sancti eius

orabunt! Sed hoc, quod ipsi suis cordibus suspicantur, ideo putant scripturas tacuisse diuinas, ut multi se

corrigant uel prolixarum uel aeternarum timore poenarum, et sint qui possint orare pro eis, qui non se

correxerint; nec tamen opinantur omni modo id eloquia diuina tacuisse. Nam quo pertinet, inquiunt, quod

scriptum est: Quam multa multitudo dulcedinis tuae, Domine, quam abscondisti timentibus te, nisi ut

intellegamus propter timorem fuisse absconditam misericordiae diuinae tam multam secretamque

dulcedinem? Addunt etiam propterea dixisse apostolum: Conclusit enim Deus omnes in infidelitate, ut

omnium misereatur, quo significaret, quod ab illo nemo damnabitur. Nec isti tamen, qui hoc sentiunt,

hanc opinationem suam usque ad liberationem uel nullam damnationem diaboli atque angelorum eius

extendunt; humana quippe circa solos homines mouentur misericordia et causam maxime agunt suam, per

generalem in genus humanum quasi Dei miserationem inpunitatem falsam suis perditis moribus

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!