29.06.2013 Views

[Pr] Gloriosissimam ciuitatem Dei siue in hoc ... - testielettronici.org

[Pr] Gloriosissimam ciuitatem Dei siue in hoc ... - testielettronici.org

[Pr] Gloriosissimam ciuitatem Dei siue in hoc ... - testielettronici.org

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

[IX] Quales igitur mediatores sunt inter homines et deos, per quos ad deorum amicitias homines ambiant,

qui hoc cum hominibus habent deterius, quod est in animante melius, id est animum; hoc autem habent

cum diis melius, quod est in animante deterius, id est corpus? Cum enim animans, Id est animal, ex anima

constet et corpore, quorum duorum anima est utique corpore melior, etsi uitiosa et infirma, melior certe

corpore etiam sanissimo atque firmissimo, quoniam natura eius excellentior nec labe uitiorum postponitur

corpori, sicut aurum etiam sordidum argento seu plumbo, licet purissimo, carius aestimatur: isti

mediatores deorum et hominum, per quos interpositos diuinis humana iunguntur, cum diis habent corpus

aeternum, uitiosum autem cum hominibus animum; quasi religio, qua uolunt diis homines per daemones

iungi, in corpore sit, non in animo constituta. Quaenam tandem istos mediatores falsos atque fallaces

quasi capite deorsum nequitia uel poena suspendit, ut inferiorem animalis partem, id est corpus, cum

superioribus, superiorem uero, id est animum, cum inferioribus habeant, et cum diis caelestibus in parte

seruiente coniuncti, cum hominibus autem terrestribus in parte dominante sint miseri? Corpus quippe

seruum est, sicut etiam Sallustius ait: "Animi imperio, corporis seruitio magis utimur." Adiunxit autem

ille: "Alterum nobis cum diis, alterum cum beluis commune est", quoniam de hominibus loquebatur,

quibus sicut beluis mortale corpus est. Isti autem, quos inter nos et deos mediatores nobis philosophi

prouiderunt, possunt quidem dicere de animo et corpore: Alterum nobis cum diis, alterum cum hominibus

commune est; sed, sicut dixi, tamquam in peruersum ligati atque suspensi, seruum corpus cum diis beatis,

dominum animum cum hominibus miseris, parte inferiore exaltati, superiore deiecti. Vnde etiamsi

quisquam propter hoc eos putauerit aeternitatem habere cum diis, quia nulla morte, sicut animalium

terrestrium, animi eorum soluuntur a corpore: nec sic existimandum est eorum corpus tamquam

honoratorum aeternum uehiculum, sed aeternum uinculum damnatorum.

[X] Plotinus certe nostrae memoriae uicinis temporibus Platonem ceteris excellentius intellexisse

laudatur. Is cum de humanis animis ageret: "Pater, inquit, misericors mortalia illis uincla faciebat." Ita

hoc ipsum, quod mortales sunt homines corpore, ad misericordiam Dei patris pertinere arbitratus est, ne

semper huius uitae miseria tenerentur. Hac misericordia indigna iudicata est iniquitas daemonum, quae in

animi passiui miseria non mortale sicut homines, sed aeternum corpus accepit. Essent quippe feliciores

hominibus, si mortale cum eis haberent corpus et cum diis animum beatum. Essent autem pares

hominibus, si cum animo misero corpus saltem mortale cum eis habere meruissent; si tamen adquirerent

aliquid pietatis, ut ab aerumnis uel in morte requiescerent. Nunc uero non solum feliciores hominibus non

sunt animo misero, sed etiam miseriores sunt perpetuo corporis uinculo. Non enim aliqua pietatis et

sapientiae disciplina proficientes intellegi uoluit ex daemonibus fieri deos, cum apertissime dixerit

daemones aeternos.

[XI] Dicit quidem et animas hominum daemones esse et ex hominibus fieri lares, si boni meriti sunt;

lemures, si mali, seu laruas; manes autem deos dici, si incertum est bonorum eos seu malorum esse

meritorum. In qua opinione quantam uoraginem aperiant sectandis perditis moribus, quis non uideat, si

uel paululum adtendat? Quando quidem quamlibet nequam homines fuerint, uel laruas se fieri dum

opinantur, uel dum manes deos, tanto peiores fiunt, quanto sunt nocendi cupidiores, ut etiam quibusdam

sacrificiis tamquam diuinis honoribus post mortem se inuitari opinentur, ut noceant. Laruas quippe dicit

esse noxios daemones ex hominibus factos. Sed hinc alia quaestio est. Inde autem perhibet appellari

Graece beatos. *eu)dai/monas, quod boni sint animi, hoc est boni daemones, animos quoque hominum

daemones esse confirmans.

[XII] Sed nunc de his agimus, quos in natura propria descripsit inter deos et homines genere animalia,

mente rationalia, animo passiua, corpore aeria, tempore aeterna. Nempe cum prius deos in sublimi caelo,

homines autem in terra infima disiunctos locis et naturae dignitate secerneret, ita conclusit: "Habetis,

inquit, interim bina animalia: deos ab hominibus plurimum differentes loci sublimitate, uitae perpetuitate,

naturae perfectione, nullo inter se propinquo communicatu, cum et habitacula summa ab infimis tanta

intercapedo fastigii dispescat, et uiuacitas illic aeterna et indefecta sit, hic caduca et subsiciua, et ingenia

illa ad beatitudinem sublimata, haec ad miserias infimata." Hic terna uideo commemorata contraria de

duabus naturae partibus ultimis, id est summis atque infimis. Nam tria quae proposuit de diis laudabilia,

eadem repetiuit, aliis quidem uerbis, ut eis aduersa alia tria ex hominibus redderet. Tria deorum haec sunt:

loci sublimitas, uitae perpetuitas, perfectio naturae. Haec aliis uerbis ita repetiuit, ut eis tria contraria

humanae condicionis opponeret. "Cum et habitacula, inquit, summa ab infimis tanta intercapedo fastigii

dispescat", quia dixerat loci sublimitatem; "et uiuacitas, inquit, illic aeterna et indefecta sit, hic caduca et

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!