29.06.2013 Views

[Pr] Gloriosissimam ciuitatem Dei siue in hoc ... - testielettronici.org

[Pr] Gloriosissimam ciuitatem Dei siue in hoc ... - testielettronici.org

[Pr] Gloriosissimam ciuitatem Dei siue in hoc ... - testielettronici.org

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

euertendi. Quod etiamsi uerum esset, quid hoc scire prodesset, nisi forte inde se nobis auderent praeferre

Platonici, quia id nos in hac uita iam nesciremus, quod ipsi in alia meliore uita purgatissimi et

sapientissimi fuerant nescituri et falsum credendo beati futuri? Quod si absurdissimum et stultissimum est

dicere, Porphyrii profecto est praeferenda sententia his, qui animarum circulos alternante semper beatitate

et miseria suspicati sunt. Quod si ita est, ecce Platonicus in melius a Platone dissentit; ecce uidit, quod ille

non uidit, nec post talem ac tantum magistrum refugit correctionem, sed homini praeposuit ueritatem.

[XXXI] Cur ergo non potius diuinitati credimus de his rebus, quas humano ingenio peruestigare non

possumus, quae animam quoque ipsam non Deo coaeternam, sed creatam dicit esse, quae non erat? Vt

enim hoc Platonici nollent credere, hanc utique causam idoneam sibi uidebantur adferre, quia, nisi quod

semper ante fuisset, sempiternum deinceps esse non posset; quamquam et de mundo et de his, quos in

mundo deos a Deo factos scribit Plato, apertissime dicat eos esse coepisse et habere initium, finem tamen

non habituros, sed per conditoris potentissimam uoluntatem in aeternum mansuros esse perhibeat. Verum

id quo modo intellegant inuenerunt, non esse hoc uidelicet temporis, sed substitutionis initium. "Sicut

enim, inquiunt, si pes ex aeternitate semper fuisset in puluere, semper ei subesset uestigium, quod tamen

uestigium a calcante factum nemo dubitaret, nec alterum altero prius esset, quamuis alterum ab altero

factum esset: sic, inquiunt, et mundus atque in illo dii creati et semper fuerunt semper existente qui fecit,

et tamen facti sunt." Numquid ergo, si anima semper fuit, etiam miseria eius semper fuisse dicenda est?

Porro si aliquid in illa, quod ex aeterno non fuit, esse coepit ex tempore, cur non fieri potuerit, ut ipsa

esset ex tempore quae antea non fuisset? Deinde beatitudo quoque eius post experimentum malorum

firmior et sine fine mansura, sicut iste confitetur, procul dubio coepit ex tempore, et tamen semper erit,

cum ante non fuerit. Illa igitur omnis argumentatio dissoluta est, qua putatur nihil esse posse sine fine

temporis, nisi quod initium non habet temporis. Inuenta est enim animae beatitudo, quae cum initium

temporis habuerit, finem temporis non habebit. Quapropter diuinae auctoritati humana cedat infirmitas,

eisque beatis et inmortalibus de uera religione credamus, qui sibi honorem non expetunt, quem Deo suo,

qui etiam noster est, deberi sciunt, nec iubent, ut sacrificium faciamus, nisi ei tantum, cuius et nos cum

illis, ut saepe dixi et saepe dicendum est, sacrificium esse debemus, per eum sacerdotem offerendi, qui in

homine, quem suscepit, secundum quem et sacerdos esse uoluit, etiam usque ad mortem sacrificium pro

nobis dignatus est fieri.

[XXXII] Haec est religio, quae uniuersalem continet uiam animae liberandae, quoniam nulla nisi hac

liberari potest. Haec est enim quodam modo regalis uia, quae una ducit ad regnum, non temporali fastigio

nutabundum, sed aeternitatis firmitate securum. Cum autem dicit Porphyrius in primo iuxta finem de

regressu animae libro nondum receptum in unam quandam sectam, quod uniuersalem contineat uiam

animae liberandae, uel a philosophia uerissima aliqua uel ab Indorum moribus ac disciplina, aut

inductione Chaldaeorum aut alia qualibet uia, nondumque in suam notitiam eandem uiam historiali

cognitione perlatam: procul dubio confitetur esse aliquam, sed nondum in suam uenisse notitiam. Ita ei

non sufficiebat quidquid de anima liberanda studiosissime didicerat sibique uel potius aliis nosse ac

tenere uidebatur. Sentiebat enim adhuc sibi deesse aliquam praestantissimam auctoritatem, quam de re

tanta sequi oporteret. Cum autem dicit uel a philosophia uerissima aliqua nondum in suam notitiam

peruenisse sectam, quae uniuersalem contineat uiam animae liberandae: satis, quantum arbitror, ostendit

uel eam philosophiam, in qua ipse philosophatus est, non esse uerissimam, uel ea non contineri talem

uiam. Et quo modo iam potest esse uerissima, qua non continetur haec uia? Nam quae alia uia est

uniuersalis animae liberandae, nisi qua uniuersae animae liberantur ac per hoc sine illa nulla anima

liberatur? Cum autem addit et dicit: "Vel ab Indorum moribus ac disciplina, uel ab inductione

Chaldaeorum uel alia qualibet uia", manifestissima uoce testatur neque illis quae ab Indis neque illis quae

a Chaldaeis didicerat hanc uniuersalem uiam liberandae animae contineri; et utique se a Chaldaeis oracula

diuina sumpsisse, quorum adsiduam commemorationem facit, tacere non potuit. Quam uult ergo intellegi

animae liberandae uniuersalem uiam nondum receptam uel ex aliqua uerissima philosophia uel ex earum

gentium doctrinis, quae magnae uelut in diuinis rebus habebantur, quia pius apud eas curiositas ualuit

quorumque angelorum cognoscendorum et colendorum, nondumque in suam notitiam historiali

cognitione perlatam? Quaenam ista est uniuersalis uia, nisi quae non suae cuique genti propria, sed

uniuersis gentibus quae communis esset diuinitus inpertita est? Quam certe iste homo non mediocri

ingenio praeditus esse non dubitat. Prouidentiam quippe diuinam sine ista uniuersali uia liberandae

animae genus humanum relinquere potuisse non credit. Neque enim ait non esse, sed hoc tantum bonum

tantumque adiutorium nondum receptum, nondum in suam notitiam esse perlatum; nec mirum. Tunc enim

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!