29.06.2013 Views

[Pr] Gloriosissimam ciuitatem Dei siue in hoc ... - testielettronici.org

[Pr] Gloriosissimam ciuitatem Dei siue in hoc ... - testielettronici.org

[Pr] Gloriosissimam ciuitatem Dei siue in hoc ... - testielettronici.org

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

Deus autem rex noster ante saecula operatus est salutem in medio terrae; ut Dominus Iesus accipiatur

Deus noster, qui est ante saecula, quia per ipsum facta sunt saecula, operatus salutem nostram in medio

terrae, cum Verbum caro factum est et terreno habitauit in corpore.

Deinde postea quam prophetatum est in his uerbis Annae, quo modo gloriari debeat, qui gloriatur, non in

se utique, sed in Domino, propter retributionem, quae in die iudicii futura est: Dominus ascendit, inquit,

in caelos et tonuit; ipse iudicabit extrema terrae, quia iustus est. Prorsus ordinem tenuit confessionis

fidelium. Ascendit enim in caelum Dominus Christus, et inde uenturus est ad uiuos et mortuos

iudicandos. Nam quis ascendit, sicut dicit apostolus, nisi qui et descendit in inferiores partes terrae? Qui

descendit, ipse est et qui ascendit super omnes caelos, ut adimpleret omnia. Per nubes ergo suas tonuit,

quas sancto Spiritu cum ascendisset impleuit. De quibus ancillae Hierusalem, hoc est ingratae uineae,

comminatus est apud Esaiam prophetam, ne pluant super eam imbrem. Sic autem dictum est: Ipse

iudicabit extrema terrae, ac si diceretur: "Etiam extrema terrae." Non enim alias partes non iudicabit, qui

omnes homines procul dubio iudicabit. Sed melius intelleguntur extrema terrae extrema hominis;

quoniam non iudicabuntur, quae in melius uel in deterius medio tempore commutantur, sed in quibus

extremis inuentus fuerit, qui iudicabitur. Propter quod dictum est: Qui perseuerauerit usque in finem, hic

saluus erit. Qui ergo perseueranter facit iudicium et iustitiam in medio terrae, non damnabitur, cum

iudicabuntur extrema terrae. Et dat, inquit, uirtutem regibus nostris; ut non eos iudicando condemnet. Dat

eis uirtutem, qua carnem sicut reges regant et in illo mundum, qui propter eos fudit sanguinem, uincant.

Et exaltabit cornum christi sui. Quo modo Christus exaltabit cornum christi sui? De quo enim supra

dictum est: Dominus ascendit in caelos, et intellectus est Dominus Christus: ipse, sicut hic dicitur,

exaltabitt cornum christi sui. Quis ergo est christus Christi? An cornum exaltabit uniuscuiusque fidelis

sui, sicut ista ipsa in principio huius hymni ait: Exaltatum est cornum meum in Deo meo? Omnes quippe

unctos eius chrismate recte christos possumus dicere; quod tamen totum cum suo capite corpus unus est

Christus. Haec Anna prophetauit, Samuelis mater, sancti uiri multumque laudati; in quo quidem tunc

figurata est mutatio ueteris sacerdotii et nunc impleta, quando infirmata est quae multa erat in filiis, ut

nouum haberet in Christo sacerdotium sterilis, quae peperit septem.

[V] Sed hoc euidentius ad ipsum Heli sacerdotem missus loquitur homo Dei, cuius quidem nomen

tacetur, sed intellegitur officio ministerioque suo sine dubitatione propheta. Sic enim scriptum est: Et

uenit homo Dei ad Heli et dixit: Haec dicit Dominus: Reuelatus reuelatus sum ad domum patris tui, cum

essent in terra Aegypti serui in domo Pharao; et elegi domum patris tui ex omnibus sceptris Israel mihi

sacerdotio fungi,ut ascenderent ad altare meum et incenderent incensum et portarent Ephod; et dedi

domui patris tui omnia, quae sunt ignis filiorum Israel, in escam. Et ut quid respexisti in incensum meum

et in sacrificium meum inpudenti oculo et glorificasti filios tuos super me, benedicere primitias omnis

sacrificii in Israel in conspectu meo? Propter hoc haec dicit Dominus Deus Israel: Dixi: Domus tua et

domus patris tui transibunt coram me usque in aeternum. Et nunc dicit Dominus: Nequaquam, sed

glorificantes me glorificabo, et qui spernit me, spernetur. Ecce dies ueniunt, et exterminabo semen tuum

et semen domus patris tui, et non erit tibi senior in domo mea omnibus diebus, et uirum exterminabo tibi

ab altari meo, ut deficiant oculi eius et defluat anima eius; et omnis qui superauerit domus tuae, decident

in gladio uirorum. Et hoc tibi signum, quod ueni et super duos filios tuos hos, Ophni et Phinees: una die

morientur ambo. Et suscitabo mihi sacerdotem fidelem, qui omnia, quae in corde meo et quae in anima

mea, faciat; et aedificabo ei domum fidelem, et transibit coram Christo meo omnibus diebus. Et erit, qui

superauerit in domo tua, ueniet adorare ei obolo argenti dicens: lacta me in unam panem sacerdotii tui

manducare panem.

Non est ut dicatur ista prophetia, ubi sacerdotii ueteris tanta manifestatione praenuntiata mutatio est, in

Samuele fuisse completa. (Quamquam enim non esset de alia tribu Samuel, quam quae constituta fuerat a

Domino, ut seruiret altari, tamen non erat de filiis Aaron, cuius progenies fuerat deputata, unde fierent

sacerdotes; ac per hoc in ea quoque re gesta eadem mutatio quae per Christum Iesum futura fuerat

adumbrata est, et ad uetus testamentum proprie, figurate uero pertinebat ad nouum prophetia facti etiam

ipsa, non uerbi, id scilicet facto significans, quod uerbo ad Heli sacerdotem dictum est per prophetam.)

Nam fuerunt postea sacerdotes ex genere Aaron, sicut Sadoc et Abiathar, regnante Dauid, et alii deinceps,

antequam tempus ueniret, quo ista, quae de sacerdotio mutando tanto ante praedicta sunt, effici per

Christum oportebat. Quis autem nunc fideli oculo haec intuens non uideat esse completa? Quando quidem

nullum tabernaculum, nullum templum, nullum altare, nullum sacrificium et ideo nec ullus sacerdos

remansit Iudaeis, quibus, ut de semine Aaron ordinaretur, in Dei fuerat lege mandatum. Quod et hic

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!