29.06.2013 Views

[Pr] Gloriosissimam ciuitatem Dei siue in hoc ... - testielettronici.org

[Pr] Gloriosissimam ciuitatem Dei siue in hoc ... - testielettronici.org

[Pr] Gloriosissimam ciuitatem Dei siue in hoc ... - testielettronici.org

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

super te, et diuidetur Israel in duo; et non conuertetur neque paenitebit eum; quoniam non est sicut homo,

ut paeniteat eum; ipse minatur, et non permanet. Iste, cui dicitur: Spernet te Dominus, ne sis rex super

Israel, et: Disrupit Dominus regnum ab Israel de manu tua hodie, quadraginta regnauit annos super Israel,

tanto scilicet spatio temporis, quanto et ipse Dauid, et audiuit hoc primo tempore regni sui; ut

intellegamus ideo dictum, quia nullus de stirpe eius fuerat regnaturus, et respiciamus ad stirpem Dauid,

unde exortus est secundum carnem mediator Dei et hominum, homo Christus Iesus.

Non autem habet scriptura, quod in plerisque latinis codicibus legitur: Disrupit Dominus regnum Israel de

manu tua; sed sicut a nobis positum est inuentum in Graecis: Disrupit Dominus regnum ab Israel de manu

tua; ut hoc intellegatur de manu tua, quod est ab Israel. Populi ergo Israel personam figurate gerebat

homo iste, qui populus regnum fuerat amissurus, Christo Iesu Domino nostro per nouum testamentum

non carnaliter, sed spiritaliter regnaturo. De quo cum dicitur: Et dabit illud proximo tuo, ad carnis

cognationem id refertur; ex Israel enim Christus secundum carnem, unde et Saul. Quod uero additum est:

bono super te, potest quidem intellegi "meliori te"; nam et quidam sic sunt interpretati; sed melius sic

accipitur bono super te, ut, quia ille bonus est, ideo sit super te, iuxta illud aliud propheticum: Donec

ponam omnes inimicos tuos sub pedibus tuis; in quibus est et Israel, cui suo persecutori regnum abstulit

Christus; quamuis fuerit illic et Israel, in quo dolus non erat, quoddam quasi frumentum illarum

palearum; nam utique inde erant apostoli, inde tot martyres, quorum prior Stephanus; inde tot ecclesiae,

quas apostolus Paulus commemorat, in conuersione eius magnificantes Deum.

De qua re non dubito intellegendum esse quod sequitur: Et diuidetur Israel in duo; in Israel scilicet

inimicum Christo et Israel adhaerentem Christo; in Israel ad ancillam et Israel ad liberam pertinentem.

Nam ista duo genera primum simul erant, uelut Abraham adhuc adhaereret ancillae, donec sterilis per

Christi gratiam fecundata clamaret: Eice ancillam et filium eius. Propter peccatum quidem Salomonis

regnante filio eius Roboam scimus Israel in duo fuisse diuisum atque ita perseuerasse, habentibus singulis

partibus reges suos, donec illa gens tota a Chaldaeis esset ingenti uastatione subuersa atque translata. Sed

hoc quid ad Saulem, cum, si tale aliquid comminandum esset, ipsi Dauid fuerit potius comminandum,

cuius erat filius Salomon? Postremo nunc inter se gens Hebraea diuisa non est, sed indifferenter in

eiusdem erroris societate dispersa per terras. Diuisio uero illa, quam Deus sub persona Saulis, illius regni

et populi figuram gerentis, eidem regno populoque minatus est, aeterna atque inmutabilis significata est

per hoc, quod a diunctum est: Et non conuertetur neque paenitebit eum; quoniam non est sicut homo, ut

paeniteat eum; ipse minatur, et non permanet; id est, homo minatur, et non permanet; non autem Deus,

quem non paenitet, sicut hominem. Vbi enim legitur, quod paeniteat eum, mutatio rerum significatur,

inmutabili praescientia manente diuina. Vbi ergo non paenitere dicitur, non mutare intellegitur.

Prorsus insolubilem uidemus per haec uerba prolatam diuinitus fuisse sententiam de ista diuisione populi

Israel et omnino perpetuam. Quicumque enim ad Christum transierunt uel transeunt uel transibunt inde,

non erant inde secundum Dei praescientiam, non secundum generis humani unam eandemque naturam.

Prorsus quicumque ex Israelitis adhaerentes Christo perseuerant in illo, numquam erunt cum eis Israelitis,

qui eius inimici usque in finem uitae huius esse persistunt; sed in diuisione, quae hic praenuntiata est,

perpetuo permanebunt. Nihil enim prodest testamentum uetus de monte Sina in seruitutem generans, nisi

quia testimonium perhibet testamento nouo. Alioquin, quamdiu legitur Moyses, uelamen super corda

eorum positum est; cum autem inde quisque transierit ad Christum, auferetur uelamen. Transeuntium

quippe intentio ipsa mutatur de uetere ad nouum, ut iam non quisque intendat accipere carnalem, sed

spiritalem felicitatem. Propter quod ipse magnus propheta Samuel, antequam unxisset regem Saul,

quando exclamauit ad Dominum pro Israel, et exaudiuit eum, et, cum offerret holocaustosim,

accedentibus alienigenis ad pugnam contra populum Dei tonuit Dominus super eos, et confusi sunt et

offenderunt coram Israel atque superati sunt: adsumpsit lapidem unum et statuit illum inter Massephat

nouam et ueterem, et uocauit nomen eius Abennezer; quod est Latine lapis adiutoris, et dixit: Vsque hoc

adiuuit nos Dominus. Massephat interpretatur intentio. Lapis ille adiutoris medietas est Saluatoris, per

quem transeundum est a Massephat uetere ad nouam, id est ab intentione, qua expectabatur in carnali

regno beatitudo falsa carnalis, ad intentionem, qua per nouum testamentum expectatur in regno caelorum

beatitudo uerissima spiritalis; qua quoniam nihil est melius, huc usque adiuuat Deus.

[VIII] Iam nunc uideo esse monstrandum, quid ipsi Dauid, qui Sauli successit in regnum, cuius mutatione

finalis illa mutatio figurata est, propter quam diuinitus cuncta dicta, cuncta conscripta sunt, Deus

promiserit, quod ad rem qua de agimus pertinet. Cum regi Dauid multa prospera prouenissent, cogitauit

facere Deo domum, templum illud scilicet excellentissime diffamatum, quod a rege Salomone filio eius

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!