29.06.2013 Views

[Pr] Gloriosissimam ciuitatem Dei siue in hoc ... - testielettronici.org

[Pr] Gloriosissimam ciuitatem Dei siue in hoc ... - testielettronici.org

[Pr] Gloriosissimam ciuitatem Dei siue in hoc ... - testielettronici.org

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

Platonici uolunt? Nimirum quippe consilium Dei et potestatem potuerunt philosophi, nec potuerunt nosse

prophetae; cum potius e contrario Dei prophetas ad enuntiandam eius, quantum dignatus est, uoluntatem

Spiritus eius docuerit, philosophos autem in ea cognoscenda coniectura humana deceperit.

Verum non usque adeo decipi debuerunt, non solum ignorantia, uerum etiam peruicacia, ut et sibi

apertissime refragentur magnis disputationum uiribus adserentes animae, ut beata esse possit, non

terrenum tantum, sed omne corpus esse fugiendum, et deos rursus dicentes habere beatissimas animas et

tamen aeternis corporibus inligatas, caelestes quidem igneis, Iouis autem ipsius animam, quem mundum

istum uolunt, omnibus omnino corporeis elementis, quibus haec tota moles a terra in caelum surgit,

inclusam. Hanc enim animam Plato ab intimo terrae medio, quod geometrae centron uocant, per omnes

partes eius usque ad caeli summa et extrema diffundi et extendi per numeros musicos opinatur, ut sit iste

mundus animal maximum beatissimum sempiternum, cuius anima et perfectam sapientiae felicitatem

teneret et corpus proprium non relinqueret, cuiusque corpus et in aeternum ex illa uiueret et eam quamuis

non simplex, sed tot corporibus tantisque conpactum hebetare atque tardare non posset. Cum igitur

suspicionibus suis ista permittant, cur nolunt credere, diuina uoluntate atque potentia inmortalia corpora

fieri posse terrena, in quibus animae nulla ab eis morte separatae, nullis eorum oneribus adgrauatae

sempiterne ac feliciter uiuant, quod deos suos posse adserunt in corporibus igneis Iouemque ipsum eorum

regem in omnibus corporeis elementis? Nam si animae, ut beata sit, corpus est omne fugiendum, fugiant

dii eorum de globis siderum, fugiat Iuppiter de caelo et terra; aut si non possunt, miseri iudicentur. Sed

neutrum isti uolunt, qui neque a corporibus separationem audent dare diis suis, ne illos mortales colere

uideantur, nec beatitudinis priuationem, ne infelices eos esse fateantur. Non ergo ad beatitudinem

consequendam omnia fugienda sunt corpora; sed corruptibilia molesta, grauia moribunda; non qualia fecit

primis hominibus bonitas Dei, sed qualia esse compulit poena peccati.

[XVIII] Sed necesse est, inquiunt, ut terrena corpora naturale pondus uel in terra teneat uel cogat ad

terram et ideo in caelo esse non possint. Primi quidem illi homines in terra erant nemorosa atque

fructuosa, quae paradisi nomen obtinuit; sed quia et ad hoc respondendum est uel propter Christi corpus

cum quo ascendit in caelum uel propter sanctorum qualia in resurrectione futura sunt, intueantur paulo

adtentius pondera ipsa terrena. Si enim ars humana efficit, ut ex metallis, quae in aquis posita continuo

submerguntur, quibusdam modis uasa fabricata etiam natare possint: quanto credibilius et efficacius

occultus aliquis modus operationis Dei, cuius omnipotentissima uoluntate Plato dicit nec orta interire nec

conligata posse dissolui, cum multo mirabilius incorporea corporeis quam quaecumque corpora

quibuscumque corporibus copulentur, potest molibus praestare terrenis, ut nullo in ima pondere

deprimantur, ipsisque animis perfectissime beatis, ut quamuis terrena, tamen incorruptibilia iam corpora

ubi uolunt ponant et quo uolunt agant, situ motuque facillimo! An uero si hoc angeli faciant et quaelibet

animalia terrestria rapiant unde libet constituantque ubi libet, aut eos non posse aut onera sentire

credendum est? Cur ergo sanctorum perfectos et beatos diuino munere spiritus sine ulla difficultate posse

ferre quo uoluerint et sistere ubi uoluerint sua corpora non credamus? Nam cum terrenorum corporum,

sicut onera in gestando sentire consueuimus, quanto maior est quantitas, tanto sit maior et grauitas, ita ut

plura pondo quam pauciora plus premant: membra tamen suae carnis leuiora portat anima cum in sanitate

robusta sunt quam in languore cum macra sunt. Et cum aliis gestantibus onerosior sit saluus et ualidus

quam exilis et morbidus, ipse tamen ad suum corpus mouendum atque portandum agilior est, cum in bona

ualetudine plus habet molis, quam cum in peste uel fame minimum roboris. Tantum ualet in habendis

etiam terrenis corporibus, quamuis adhuc corruptibilibus atque mortalibus, non quantitatis pondus, sed

temperationis modus. Et quis uerbis explicat, quantum distet inter praesentem quam dicimus sanitatem et

inmortalitatem futuram? Non itaque nostram fidem redarguunt philosophi de ponderibus corporum. Nolo

enim quaerere, cur non credant terrenum esse posse corpus in caelo, cum terra uniuersa libretur in nihilo.

Fortassis enim de ipso medio mundi loco, eo quod in eum coeant quaeque grauiora, etiam argumentatio

ueri similior habeatur. Illud dico: Si dii minores, quibus inter animalia terrestria cetera etiam hominem

faciendum commisit Plato, potuerunt, sicut dicit, ab igne remouere urendi qualitatem, lucendi relinquere

quae per oculos emicaret: itane Deo summo concedere dubitabimus, cuius ille uoluntati potestatique

concessit, ne moriantur quae orta sint, et tam diuersa, tam dissimilia, id est corporea et incorporea,

sibimet conexa nulla possint dissolutione seiungi, ut de carne hominis, cui donat inmortalitatem,

corruptionem auferat, naturam relinquat, congruentiam figurae membrorumque detineat, detrahat

ponderis tarditatem? Sed de fide resurrectionis mortuorum, et de corporibus eorum inmortalibus

diligentius, si Deus uoluerit, in fine huius operis disserendum est.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!