29.06.2013 Views

[Pr] Gloriosissimam ciuitatem Dei siue in hoc ... - testielettronici.org

[Pr] Gloriosissimam ciuitatem Dei siue in hoc ... - testielettronici.org

[Pr] Gloriosissimam ciuitatem Dei siue in hoc ... - testielettronici.org

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

Repudietur strepitus innumerabilium daemoniorum; illi non sufficiat hic deus, cui non sufficit munus

eius. Illi, inquam, non sufficiat ad colendum Deus dator felicitatis, cui non sufficit ad accipiendum ipsa

felicitas. Cui autem sufficit (non enim habet homo quid amplius optare debeat), seruiat uni Deo datori

felicitatis. Non est ipse, quem nominant Iouem. Nam si eum datorem felicitatis agnoscerent, non utique

alium uel aliam, a qua daretur felicitas, nomine ipsius felicitatis inquirerent, neque ipsum Iouem cum

tantis iniuriis colendum putarent. Iste alienarum dicitur adulter uxorum, iste pueri pulchri inpudicus

amator et raptor.

[XXVI] Sed "fingebat haec Homerus, ait Tullius, et humana ad deos transferebat: diuina mallem ad nos."

Merito displicuit uiro graui diuinorum criminum poeta confictor. Cur ergo ludi scaenici, ubi haec

dictitantur cantitantur actitantur, deorum honoribus exhibentur, inter res diuinas a doctissimis

conscribuntur? Hic exclamet Cicero non contra figmenta poetarum, sed contra instituta maiorum, an

exclamarent et illi: Quid nos fecimus! Ipsi dii ista suis honoribus exhibenda flagitauerunt, atrociter

imperarunt, cladem nisi fieret praenuntiarunt, quia neglectum est aliquid, seuerissime uindicarunt, quia id

quod neglectum fuerat factum est, placatos se esse monstrarunt. Inter eorum commemoratur uirtutes et

miranda facta quod dicam. Tito Latinio rustico Romano patri familias dictum est in somnis, in senatum

nuntiaret, ut ludi Romani instaurarentur, quod primo eorum die in quodam scelerato, qui populo spectante

ad supplicium duci iussus est, numinibus uidelicet ex ludis hilaritatem quaerentibus triste displicuisset

imperium. Cum ergo ille qui somnio commonitus erat postero die iussa facere non ausus esset, secunda

nocte hoc idem rursus seuerius imperatum est: amisit filium, quia non fecit. Tertia nocte dictum est

homini, quod maior ei poena, si non faceret, inmineret. Cum etiam sic non auderet, in morbum incidit

acrem et horribilem. Tum uero ex amicorum sententia ad magistratus rem detulit atque in lectica allatus

est in senatum expositoque somnio recepta continuo ualetudine pedibus suis sanus abscessit. Tanto

stupefactus miraculo senatus quadruplicata pecuinia ludos censuit instaurari. Quis non uideat, qui sanum

sapit, subditos homines malignis daemonibus, a quorum dominatione non liberat nisi gratia Dei per Iesum

Christum dominum nostrum, ui compulsos esse exhibere talibus diis, quae recto consilio poterant turpia

iudicari? In illis certe ludis corruptorem pudicitiae Iouem quentantur, qui ludi cogentibus numinibus iussu

senatus instaurabantur. In illis ludis corruptorem pudicitiae Iouem turpissimi histriones cantabant agebant

placebant. Si illud fingebatur, ille irasceretur; si autem suis criminibus etiam fictis delectabatur, quando

coleretur, nisi diabolo seruiretur? Itane iste Romanum conderet dilataret conseruaret imperium, quouis

Romano, cui talia displicebant, homine abiectior? Iste daret felicitatem, qui tam infeliciter colebatur, et

nisi ita coleretur, infelicius irascebatur?

[XXVII] Relatum est in litteras doctissimum pontificem Scaeuolam disputasse tria genera tradita deorum:

unum a poetis, alterum a philosophis, tertium a principibus ciuitatis. Primum genus nugatorium dicit esse,

quod multa de diis fingantur indigna; secundum non congruere ciuitatibus, quod habeat aliqua

superuacua, aliqua etiam quae obsit populis nosse. De superuacuis non magna causa est; solet enim et a

iuris peritis dici: Superflua non nocent. Quae sunt autem illa, quae prolata in multitudinem nocent?

"Haec, inquit, non esse deos Herculem, Aesculapium, Castorem, Pollucem; proditur enim ab doctis, quod

homines fuerint et humana condicione defecerint." Quid aliud? "Quod eorum qui sint dii non habeant

ciuitates uera simulacra, quod uerus deus nec sexum habeat nec aetatem nec definita corporis membra."

Haec pontifex nosse populos non uult; nam falsa esse non putat. Expedire igitur existimat falli in

religione ciuitates. Quod dicere etiam in libris rerum diuinarum Varro ipse non dubitat. Praeclara religio,

quo confugiat liberandus infirmus, et cum ueritatem qua liberetur inquirat, credatur ei expedire quod

fallitur. Poeticum sane deorum genus cur Scaeuola respuat, eisdem litteris non tacetur: quia sic uidelicet

deos deformant, ut nec bonis hominibus comparentur, cum alium faciant furari, alium adulterare, sic item

aliquid aliter turpiter atque inepte dicere ac facere; tres inter se deas certasse de praemio pulchritudinis,

uictas duas a Venere Troiam euertisse; Iouem ipsum conuerti in bouem aut cygnum, ut cum aliqua

concumbat; deam homini nubere, Saturnum liberos deuorare: nihil denique posse confingi miraculorum

atque uitiorum, quod non ibi reperiatur atque ab deorum natura longe absit. O Scaeuola pontifex maxime,

ludos tolle, si potes; praecipe populis, ne tales honores diis inmortalibus deferant, ubi crimina deorum

libeat mirari et quae fieri possunt placeat imitari. Si autem tibi responderit populus: Vos nobis importastis

ista pontifices: deos ipsos roga, quibus instigantibus ista iussistis, ne talia sibi iubeant exhiberi. Quae si

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!