29.06.2013 Views

[Pr] Gloriosissimam ciuitatem Dei siue in hoc ... - testielettronici.org

[Pr] Gloriosissimam ciuitatem Dei siue in hoc ... - testielettronici.org

[Pr] Gloriosissimam ciuitatem Dei siue in hoc ... - testielettronici.org

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

medium, id est Patris et Filii medium. Postponit quippe Plotinus animae naturam paterno intelleui; iste

autem cum dicit medium, non postponit, sed interponit. Et nimirum hoc dixit, ut potuit siue ut uoluit,

quod nos sanctum Spiritum, nec Patris tantum nec Filii tantum, sed utriusque Spiritum dicimus. Liberis

enim uerbis loquuntur philosophi, nec in rebus ad intellegendum difficillimis offensionem religiosarum

aurium pertimescunt. Nobis autem ad certam regulam loqui fas est, ne uerborum licentia etiam de rebus,

quae his significantur, impiam gignat opinionem.

[XXIV] Nos itaque ita non dicimus duo uel tria principia, cum de Deo loquimur, sicut nec duos deos uel

tres nobis licitum est dicere, quamuis de unoquoque loquentes, uel de Patre uel de Filio uel de Spiritu

sancto, etiam singulum quemque Deum esse fateamur, nec dicamus tamen quod haeretici Sabelliani,

eundem esse Patrem, qui est et Filius, et eundem Spiritum sanctum, qui est et Pater et Filius, sed Patrem

esse Filii Patrem, et Filium Patris Filium, et Patris et Filii Spiritum sanctum nec Patrem esse nec Filium.

Verum itaque dictum est non purgari hominem nisi principio, quamuis pluraliter apud eos sint dicta

principia.

XXIV. Sed subditus Porphyrius inuidis potestatibus, de quibus et erubescebat, et eas libere redarguere

formidabat, noluit intellegere Dominum Christum esse principium, cuius incarnatione purgamur. Eum

quippe in ipsa carne contempsit, quam propter sacrificium nostrae purgationis adsumpsit, magnum

scilicet sacramentum ea superbia non intellegens, quam sua ille humilitate deiecit uerus benignusque

Mediator, in ea se ostendens mortalitate mortalibus, quam maligni fallacesque mediatores non habendo se

superbius extulerunt miserisque hominibus adiutorium deceptorium uelut inmortales mortalibus

promiserunt. Bonus itaque uerusque Mediator ostendit peccatum esse malum, non carnis substantiam uel

naturam, quae cum anima hominis et suscipi sine peccato potuit et haberi, et morte deponi et in melius

resurrectione mutari; nec ipsam mortem, quamuis esset poena peccati, quam tamen pro nobis sine peccato

ipse persoluit, peccando esse uitandam, sed potius, si facultas datur, pro iustitia perferendam. Ideo enim

soluere potuit moriendo peccata, quia et mortuus est, et non pro peccato. Hunc ille Platonicus non

cognouit esse principium; nam cognosceret purgatorium. Neque enim caro principium est aut anima

humana, sed Verbum per quod facta sunt omnia. Non ergo caro per se ipsa mundat, sed per Verbum a quo

suscepta est, cum Verbum caro factum est et habitauit in nobis. Nam de carne sua manducanda mystice

loquens, cum hi qui non intellexerunt offensi recederent dicentes: Durus est hic sermo, quis eum potest

audire? respondit manentibus ceteris: Spiritus est qui uiuificat, caro autem non prodest quicquam.

Principium ergo suscepta anima et carne et animam credentium mundat et carnem. Ideo quaerentibus

Iudaeis quis esset respondit se esse principium. Quod utique carnales, infirmi, peccatis obnoxii et

ignorantiae tenebris obuoluti nequaquam percipere possemus, nisi ab eo mundaremur atque sanaremur

per hoc quod eramus et non eramus. Eramus enim homines, sed iusti non eramus; in illius autem

incarnatione natura humana erat, sed iusta, non peccatrix erat. Haec est mediatio, qua manus lapsis

iacentibusque porrecta est; hoc est semen dispositum per angelos, in quorum edictis et lex dabatur, qua et

unus Deus coli iubebatur et hic Mediator uenturus promittebatur.

[XXV] Huius sacramenti fide etiam iusti antiqui mundari pie uiuendo potuerunt, non solum antequam lex

populo Hebraeo daretur (neque enim eis praedicator Deus uel angeli defuerunt), sed ipsius quoque legis

temporibus, quamuis in figuris rerum spiritalium habere uideretur promissa carnalia, propter quod uetus

dicitur testamentum. Nam et prophetae tunc erant, per quos, sicut per angelos, eadem promissio

praedicata est, et ex illorum numero erat, cuius tam magnam diuinamque sententiam de boni humani fine

paulo ante commemoraui: Mihi autem adhaerere Deo bonum est. In quo plane psalmo duorum

testamentorum, quae dicuntur uetus et nouum, satis est declarata distinctio. Propter carnales enim

terrenasque promissiones, cum eas impiis abundare perspiceret, dicit pedes suos paene fuisse commotos

et effusos in lapsum propemodum gressus suos, tamquam frustra Deo ipse seruisset, cum ea felicitate,

quam de illo expectabat, contemptores eius florere perspiceret; seque in rei huius inquisitione laborasse,

uolentem cur ita esset adprehendere, donec intraret in sanctuarium Dei et intellegeret in nouissima eorum,

qui felices uidebantur erranti. Tunc eos intellexit in eo, quod se extulerunt, sicut dicit, fuisse deiectos et

defecisse ac perisse propter iniquitates suas; totumque illud culmen temporalis felicitatis ita eis factum

tamquam somnium euigilantis, qui se repente inuenit suis quae somniabat fallacibus gaudiis destitutum.

Et quoniam in hac terra uel in ciuitate terrena magni sibi uidebantur: Domine, inquit, in ciuitate tua

imaginem eorum ad nihilum rediges. Quid huic tamen utile fuerit etiam ipsa terrena non nisi ab uno uero

Deo quaerere, in cuius potestate sunt omnia, satis ostendit ubi ait: Velut pecus factus sum apud te, et ego

semper tecum. Velut pecus dixit utique "non intellegens." "Ea quippe a te desiderare debui, quae mihi

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!