29.06.2013 Views

[Pr] Gloriosissimam ciuitatem Dei siue in hoc ... - testielettronici.org

[Pr] Gloriosissimam ciuitatem Dei siue in hoc ... - testielettronici.org

[Pr] Gloriosissimam ciuitatem Dei siue in hoc ... - testielettronici.org

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

oculi uitium est et idem ipsum indicat ad lumen uidendum esse oculum creatum ac per hoc etiam ipso

uitio suo excellentius ostenditur ceteris membris membrum capax luminis -- non enim alia causa esset

uitium eius carere lumine -: ita natura, quae fruebatur Deo, optimam se institutam docet etiam ipso uitio,

quo ideo misera est quia non fruitur Deo); qui casum angelorum uoluntarium iustissima poena

sempiternae infelicitatis obstrinxit atque in eo summo bono permanentibus ceteris, ut de sua sine fine

permansione certi essent, tamquam ipsius praemium permansionis dedit; qui fecit hominem etiam ipsum

rectum cum eodem libero arbitrio, terrenum quidem animal, sed caelo dignum, si suo cohaereret auctori,

miseria similiter, si eum desereret, secutura, qualis naturae huius modi conueniret (quem similiter cum

praeuaricatione legis Dei per Dei desertionem peccaturum esse praesciret, nec illi ademit liberi arbitrii

potestatem, simul praeuidens, quid boni de malo eius esset ipse facturus); qui de mortali progenie merito

iusteque damnata tantum populum gratia sua colligit, ut inde suppleat et instauret partem, quae lapsa est

angelorum, ac sic illa dilecta et superna ciuitas non fraudetur suorum numero ciuium, quin etiam fortassis

et uberiore laetetur.

[II] Multa enim fiunt quidem a malis contra uoluntatem Dei; sed tantae est ille sapientiae tantaeque

uirtutis, ut in eos exitus siue fines, quos bonos et iustos ipse praesciuit, tendant omnia, quae uoluntati eius

uidentur aduersa. Ac per hoc cum Deus mutare dicitur uoluntatem, ut quibus lenis erat uerbi gratia

reddatur iratus, illi potius quam ipse mutantur et eum quodam modo mutatum in his quae patiuntur

inueniunt; sicut mutatur sol oculis sauciatis et asper quodam modo ex miti et ex delectabili molestus

efficitur, cum ipse apud se ipsum maneat idem qui fuit. Dicitur etiam uoluntas Dei, quam facit in cordibus

oboedientium mandatis eius, de qua dicit apostolus: Deus enim est, qui operatur in uobis et uelle, sicut

iustitia Dei non solum qua ipse iustus est dicitur, sed illa etiam quam in homine, qui ab illo iustificatur,

facit. Sic et lex eius uocatur, quae potius est hominum, sed ab ipso data; nam utique homines erant,

quibus ait Iesus: In lege uestra scriptum est, cum alio loco legamus: Lex Dei eius in corde eius. Secundum

hanc uoluntatem, quam Deus operatur in hominibus, etiam uelle dicitur, quod non ipse uult, sed suos id

uolentes facit; sicut dicitur cognouisse, quod ut cognosceretur fecit, a quibus ignorabatur. Neque enim

dicente apostolo: Nunc autem cognoscentes Deum, immo cognoti a Deo, fas est ut credamus, quod eos

tunc cognouerit Deus praecognitos ante constitutionem mundi; sed tunc cognouisse dictus est, quod tunc

ut cognosceretur effecit. De his locutionum modis iam et in superioribus libris memini disputatum.

Secundum hanc ergo uoluntatem, qua Deum uelle dicimus quod alios efficit uelle, a quibus futura

nesciuntur, multa uult nec facit. Multa enim uolunt fieri sancti eius ab illo inspirata sancta uoluntate, nec

fiunt, sicut orant pro quibusdam pie sancteque, et quod orant non facit, cum ipse in eis hanc orandi

uoluntatem sancto Spiritu suo fecerit. Ac per hoc, quando secundum Deum uolunt et orant sancti, ut

quisque sit saluus, possumus illo modo locutionis dicere: "Vult Deus et non facit"; ut ipsum dicamus

uelle, qui ut uelint isti facit. Secundum illam uero uoluntatem suam, quae cum eius praescientia

sempiterna est, profecto in caelo et in terra omnia quaecumque uoluit non solum praeterita uel praesentia,

sed etiam futura iam fecit. Verum antequam ueniat tempus, quo uoluit ut fieret, quod ante tempora

uniuersa praesciuit atque disposuit, dicimus: "Fiet quando Deus uoluerit"; si autem non solum tempus quo

futurum est, uerum etiam utrum futurum sit ignoramus, dicimus: "Fiet, si Deus uoluerit"; non quia Deus

nouam uoluntatem, quam non habuit, tunc habebit; sed quia id, quod ex aeternitate in eius inmutabili

praeparatum est uoluntate, tunc erit.

[III] Quapropter, ut cetera tam multa praeteream, sicut nunc in Christo uidemus impleri quod promisit

Abrahae dicens: In semine tuo benedicentur omnes gentes: ita quod eidem semini eius promisit

implebitur, ubi ait per prophetam: Resurgent qui erant in monumentis, et quod ait: Erit caelum nouum et

terra noua, et non erunt memores priorum, nec ascendet in cor ipsorum, sed laetitiam et exultationem

inuenient in ea. Ecce ego faciam Hierusalem exultationem et populum meum laetitiam; et exultabo in

Hierusalem et laetabor in populo meo, et ultra non audietur in illa uox fletus. et per alium prophetam quod

praenuntiauit dicens eidem prophetae: In tempore illo saluabitur populus tuus omnis quo inuentus fuerit

scriptus in libro, et multi dormientium in terrae puluere (siue, ut quidam interpretati sunt, aggere)

exurgent, hi in uitam aeternam et hi in opprobrium et in confusionem aeternam . et alio loco per eundem

prophetam: Accipient regnum sancti Altissimi et obtinebunt illud usque on saeculum et usque in

saeculum saeculorum; et paulo post: Regnum, inquit, eius regnum sempiternum; et alia quae ad hoc

pertinentia in libro uicensimo posui, siue quae non posui et tamen in e.isdem litteris scripta sunt, uenient

et haec, sicut ista uenerunt, quae increduli non putabant esse uentura. Idem quippe Deus utraque promisit,

utraque uentura esse praedixit, quem perhorrescunt numina paganorum, etiam teste Porphyrio,

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!