29.06.2013 Views

[Pr] Gloriosissimam ciuitatem Dei siue in hoc ... - testielettronici.org

[Pr] Gloriosissimam ciuitatem Dei siue in hoc ... - testielettronici.org

[Pr] Gloriosissimam ciuitatem Dei siue in hoc ... - testielettronici.org

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

Hanc libertatem Varro non habuit; tantum modo poeticam theologian reprehendere ausus est, ciuilem non

ausus est, quam iste concidit. Sed si uerum adtendamus, deteriora sunt templa ubi haec aguntur, quam

theatra ubi finguntur. Vnde in his sacris ciuilis theologiae has partes potius elegit Seneca sapienti, ut eas

in animi religione non habeat, sed in actibus fingat. Ait enim: "Quae omnia sapiens seruabit tamquam

legibus iussa, non tamquam diis grata." Et paulo post: "Quid quod et matrimonia, inquit, deorum

iungimus, et ne pie quidem, fratrum ac sororum! Bellonam Marti conlocamus, Vulcano Venerem,

Neptuno Salaciam. Quosdam tamen caelibes relinquimus, quasi condicio defecerit, praesertim cum

quaedam uiduae sint, ut Populonia uel Fulgora et diua Rumina; quibus non miror petitorem defuisse.

Omnem istam ignobilem deorum turbam, quam longo aeuo longa superstitio congessit, sic, inquit,

adorabimus, ut meminerimus cultum eius magis ad morem quam ad rem pertinere." Nec leges ergo illae

nec mos in ciuili theologia id instituerunt, quod diis gratum esset uel ad rem pertineret. Sed iste, quem

philosophi quasi liberum fecerunt, tamen, quia inlustris populi Romani senator erat, colebat quod

reprehendebat, agebat quod arguebat, quod culpabat adorabat; quia uidelicet magnum aliquid eum

philosophia docuerat, ne superstitiosus esset in mundo, sed propter leges ciuium moresque hominum non

quidem ageret fingentem scaenicum in theatro, sed imitaretur in templo; eo damnabilius, quo illa, quae

mendaciter agebat, sic ageret, ut eum populus ueraciter agere existimaret; scaenicus autem ludendo potius

delectaret, quam fallendo deciperet.

[XI] Hic inter alias ciuilis theologiae superstitiones reprehendit etiam sacramenta Iudaeorum et maxime

sabbata, inutiliter eos facere adfirmans, quod per illos singulos septenis interpositos dies septimam fere

partem aetatis suae perdant uacando et multa in tempore urgentia non agendo laedantur. Christianos

tamen iam tunc ludaeis inimicissimos in neutram partem commemorare ausus est, ne uel laudaret contra

suae patriae ueterem consuetudinem, uel reprehenderet contra propriam forsitan Uoluntatem. De illis sane

Iudaeis cum loqueretur, ait: "Cum interim usque eo sceleratissimae gentis consuetudo conualuit, ut per

omnes iam terras recepta sit; uicti uictoribus leges dederunt." Mirabatur haec dicens et quid diuinitus

ageretur ignorans subiecit plane sententiam, qua significaret quid de illorum sacramentorum ratione

sentiret. Ait enim: "Illi tamen causas ritus sui nouerunt; maior pars populi facit, quod cur faciat ignorat."

Sed de sacramentis Iudaeorum, uel cur uel quatenus instituta sint auctoritate diuina, ac post modum a

populo Dei, cui uitae aeternae mysterium reuelatum est, tempore quo oportuit eadem auctoritate sublata

sint, et alias diximus, maxime cum aduersus Manichaeos ageremus, et in hoc opere loco oportuniore

dicendum est.

[XII] Nunc propter tres theologias, quas Graeci dicunt mythicen physicen politicen, Latine autem dici

possunt fabulosa naturalis ciuilis, quod neque de fabulosa, quam et ipsi deorum multorum falsorumque

cultores liberrime reprehenderunt, neque de ciuili, cuius illa pars esse conuincitur eiusque et ista simillima

uel etiam deterior inuenitur, speranda est aeterna uita, si cui satis non sunt quae in hoc in uolumine dicta

sunt, adiungat etiam illa, quae in superioribus libris et maxime quarto de felicitatis datore Deo plurima

disputata sunt. Nam cui nisi uni felicitati propter aeternam uitam consecrandi homines essent, si dea

felicitas esset? Quia uero non dea, sed munus est dei: cui deo nisi datori felicitatis consecrandi sumus, qui

aeternam uitam, ubi uera est et plena felicitas, pia caritate diligimus? Non autem esse datorem felicitatis

quemquam istorum deorum, qui tanta turpitudine coluntur et, nisi ita colantur, multo turpius irascuntur

atque ob hoc se spiritus inmundissimos confitentur, puto ex his, quae dicta sunt, neminem dubitare

oportere. Porro qui non dat felicitatem, uitam quo modo dare posset aeternam? Eam quippe uitam

aeternam dicimus, ubi est sine fine felicitas. Nam si anima in poenis uiuit aeternis, quibus et ipsi spiritus

cruciabuntur inmundi, mors est illa potius aeterna quam uita. Nulla quippe maior et peior est mors, quam

ubi non moritur mors. Sed quod animae natura, per id quod inmortalis creata est, sine qualicumque uita

esse non potest, summa mors eius est alienatio a uita Dei in aeternitate supplicii. Vitam igitur aeternam, id

est sine ullo fine felicem, solus ille dat, qui dat ueram felicitatem. Quam quoniam illi, quos colit theologia

ista ciuilis, dare non posse conuicti sunt: non solum propter ista temporalia atque terrena, quod

superioribus quinque libris ostendimus, sed multo magis propter uitam aeternam, quae post mortem futura

est, quod isto uno etiam illis cooperantibus egimus, colendi non sunt. Sed quoniam ueternosae

consuetudinis uis nimis in alto radices habet, si cui de ista ciuili theologia respuenda atque uitanda parum

uideor disputasse, in aliud uolumen, quod huic opitulante Deo coniungendum est, animum intendat.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!