29.06.2013 Views

[Pr] Gloriosissimam ciuitatem Dei siue in hoc ... - testielettronici.org

[Pr] Gloriosissimam ciuitatem Dei siue in hoc ... - testielettronici.org

[Pr] Gloriosissimam ciuitatem Dei siue in hoc ... - testielettronici.org

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

aperta est, quam ut possimus eam sine diuturna expositione de Christo demonstrare prolatam. Iam ergo

regnabant Laurentes utique in Italia, ex quibus euidentior ducitur origo Romana post Graecos; et tamen

adhuc regnum Assyrium permanebat, ubi erat rex uicensimus et tertius Lampares, cum primus Laurentum

Picus esse coepisset. De huius Pici patre Saturno uiderint quid sentiant talium deorum cultores, qui negant

hominem fuisse; de quo et alii scripserunt, quod ante Picum filium suum in Italia ipse regnauerit, et

Vergilius notioribus litteris dicit:

Is genus indocile et dispersum montibus altis

Composuit legesque dedit Latiumque uocari

Maluit, his quoniam latuisset tutus in oris.

Aurea quae perhibent illo sub rege fuere

Saecula. Sed haec poetica opinentur esse figmenta et Pici patrem Stercen potius fuisse adseuerent, a quo

peritissimo agricola inuentum ferunt, ut fimo animalium agri fecundarentur, quod ab eius nomine stercus

est dictum; hunc quidam Stercutium uocatum ferunt. Qualibet autem ex causa eum Saturnum appellare

uoluerint, certe tamen hunc Stercen siue Stercutium merito agriculturae fecerunt deum. Picum quoque

similiter eius filium in talium deorum numerum receperunt, quem praeclarum augurem et belligeratorem

fuisse asserunt. Picus Faunum genuit, Laurentum regem secundum; etiam iste deus illis uel est uel fuit.

Hos ante Troianum bellum diuinos honores mortuis hominibus detulerunt.

[XVI] Troia uero euersa excidio illo usquequaque cantato puerisque notissimo, quod et magnitudine sui et

scriptorum excellentibus linguis insigniter diffamatum atque uulgatum est gestumque regnante iam Latino

Fauni filio, ex quo Latinorum regnum dici coepit Laurentumque cessauit, Graeci uictores deletam Troiam

relinquentes et ad propria remeantes diuersis et horrendis cladibus dilacerati atque contriti sunt; et tamen

etiam ex eis deorum suorum numerum auxerunt. Nam et Diomeden fecerunt deum, quem poena diuinitus

inrogata perhibent ad suos non reuertisse; eiusque socios in uolucres fuisse conuersos non fabuloso

poeticoque mendacio, sed historica adtestatione confirmant; quibus nec deus, ut putant, factus humanam

reuocare naturam uel ipse potuit uel certe a Ioue suo rege tamquam caelicola nouicius impetrauit. quin

etiam templum eius esse aiunt in insula Diomedea, non longe a monte Gargano, qui est in Apulia, et hoc

templum circumuolare atque incolere has alites tam mirabili obsequio, ut aquam impleant et aspergant; et

eo si Graeci uenerint uel Graecorum stirpe prognati, non solum quietas esse, uerum et insuper adulare; si

autem alienigenas uiderint, subuolare ad capita tamque grauibus ictibus, ut etiam perimant, uulnerare.

Nam duris et grandibus rostris satis ad haec proelia perhibentur armatae.

[XVII] Hoc Varro ut astruat, commemorat alia non minus incredibilia de illa maga famosissima Circe,

quae socios quoque Vlixis mutauit in bestias, et de Arcadibus, qui sorte ducti tranabant quoddam stagnum

atque ibi conuertebantur in lupos et cum similibus feris per illius regionis deserta uiuebant. Si autem

carne non uescerentur humana, rursus post nouem annos eodem renatato stagno reformabantur in

homines. Denique etiam nominatim expressit quendam Demaenetum gustasse de sacrificio, quod Arcades

immolato puero deo suo Lycaeo facere solerent, et in lupum fuisse mutatum et anno decimo in figuram

propriam restitutum pugilatum sese exercuisse et Olympiaco uicisse certamine. Nec idem propter aliud

arbitratur historicus in Arcadia tale nomen adfictum Pani Lycaeo et Ioui Lycaeo nisi propter hanc in lupos

hominum mutationem, quod eam nisi ui diuina fieri non putarent. Lupus enim Graece *lu/kos dicitur,

unde Lycaei nomen apparet inflexum. Romanos etiam Lupercos ex illorum mysteriorum ueluti semine

dicit exortos.

[XVIII] Sed de ista tanta ludificatione daemonum nos quid dicamus, qui haec legent, fortassis expectent.

Et quid dicemus, nisi de medio Babylonis esse fugiendum? Quod praeceptum propheticum ita spiritaliter

intellegitur, ut de huius saeculi ciuitate, quae profecto et angelorum et hominum societas impiorum est,

fidei passibus, quae per dilectionem operatur, in Deum uiuum proficiendo fugiamus. Quanto quippe in

haec ima potestatem daemonum maiorem uidemus, tanto tenacius Mediatori est inhaerendum, per quem

de imis ad summa conscendimus. Si enim dixerimus ea non esse credenda, non desunt etiam nunc, qui

eius modi quaedam uel certissima audisse uel etiam expertos se esse adseuerent. Nam et nos cum essemus

in Italia audiebamus talia de quadam regione illarum partium, ubi stabularias mulieres inbutas his malis

artibus in caseo dare solere dicebant quibus uellent seu possent uiatoribus, unde in iumenta ilico

uerterentur et necessaria quaeque portarent postque perfuncta opera iterum ad se redirent; nec tamen in

eis mentem fieri bestialem, sed rationalem humanamque seruari, sicut Apuleius in libris, quos asini aurei

titulo inscripsit, sibi ipsi accidisse, ut accepto ueneno humano animo permanente asinus fieret, aut

indicauit aut finxit.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!