29.06.2013 Views

[Pr] Gloriosissimam ciuitatem Dei siue in hoc ... - testielettronici.org

[Pr] Gloriosissimam ciuitatem Dei siue in hoc ... - testielettronici.org

[Pr] Gloriosissimam ciuitatem Dei siue in hoc ... - testielettronici.org

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

Nescio utrum quisquam ita desipiat, ut audeat dubitare quem praeferat. Vt ergo in his duobus hominibus,

ita in duabus familiis, ita in duobus populis, ita in duobus regnis regula sequitur aequitatis, qua uigilanter

adhibita si nostra intentio corrigatur, facillime uidebimus ubi habitet uanitas et ubi felicitas. Quapropter si

uerum Deus colatur eique sacris ueracibus et bonis moribus seruiatur, utile est ut boni longe lateque diu

regnent; neque hoc tam ipsis quam illis utile est, quibus regnant. Nam quantum ad ipsos pertinet, pietas et

probitas eorum, quae magna Dei dona sunt, sufficit eis ad ueram felicitatem, qua et ista uita bene agatur et

postea percipiatur aeterna. In hac ergo terra regnum bonorum non tam illis praestatur quam rebus

humanis; malorum uero regnum magis regnantibus nocet, qui suos animos uastant scelerum maiore

licentia; his autem, qui eis seruiendo subduntur, non nocet nisi propria iniquitas. Nam iustis quidquid

malorum ab iniquis dominis inrogatur, non est poena criminis, sed uirtutis examen. Proinde bonus etiamsi

seruiat, liber est; malus autem etiamsi regnet, seruus est, nec unius hominis, sed, quod est grauius, tot

dominorum, quot uitiorum. De quibus uitiis cum ageret scriptura diuina: A quo enim quis, inquit, deuictus

est, huic et seruus addictus est.

[IV] Remota itaque iustitia quid sunt regna nisi magna latrocinia? quia et latrocinia quid sunt nisi parua

regna? Manus et ipsa hominum est, imperio principis regitur, pacto societatis astringitur, placiti lege

praeda diuiditur. Hoc malum si in tantum perditorum hominum accessibus crescit, ut et loca teneat sedes

constituat, ciuitates occupet populos subiuget, euidentius regni nomen adsumit, quod ei iam in manifesto

confert non dempta cupiditas, sed addita inpunitas. Eleganter enim et ueraciter Alexandro illi Magno

quidam comprehensus pirata respondit. Nam cum idem rex hominem interrogaret, quid ei uideretur, ut

mare haberet infestum, ille libera contumacia: Quod tibi, inquit, ut orbem terrarum; sed quia ego

exiguo nauigio facio, latro uocor; quia tu magna classe, imperator.

[V] Proinde omitto quaerere quales Romulus congregauerit, quoniam multum eis consultum est, ut ex illa

uita dato sibi consortio ciuitatis poenas debitas cogitare desisterent, quarum metus eos in maiora facinora

propellebat, ut deinceps pacatiores essent rebus humanis. Hoc dico, quod ipsum Romanum imperium iam

magnum multis gentibus subiugatis ceterisque terribile acerbe sensit, grauiter timuit, non paruo negotio

deuitandae ingentis cladis oppressit, quando paucissimi gladiatores in Campania de ludo fugientes

magnum exercitum compararunt, tres duces habuerunt, Italiam latissime et crudelissime uastauerunt.

Dicant, quis istos deus adiuuerit, ut ex paruo et contemptibili latrocinio peruenirent ad regnum tantis iam

Romanis uiribus arcibusque metuendum. An quia non diu fuerunt, ideo diuinitus negabuntur adiuti?

Quasi uero ipsa cuiuslibet hominis uita diuturna est. Isto ergo pacto neminem dii adiuuant ad regnandum,

quoniam singuli quique cito miruntur, nec beneficium deputandum est. quod exiguo tempore in

unoquoque homine ac per hoc singillatim utique in omnibus uice uaporis euanescit. Quid enim interest

eorum, qui sub Romulo deos coluerunt et olim sunt mortui, quod post eorum mortem Romanum tantum

creuit imperium, cum illi apud inferos causas suas agant? utrum bonas an malas, ad rem praesentem non

pertinet. Hoc autem de omnibus intellegendum est, qui per ipsum imperium (quamuis decedentibus

succedentibusque mortalibus in longa spatia protendatur) paucis diebus uitae suae cursim raptimque

transierunt, actuum suorum sarcinas baiulantes. Sin uero etiam ipsa breuissimi temporis beneficia deorum

adiutorio tribuenda sunt, non parum adiuti sunt illi gladiatores: seruilis condicionis uincla reperunt,

fugerunt, euaserunt, exercitum magnum et fortissimum collegerunt, oboedientes regum suorum consiliis

et iussis multum Romanae celsitudini metuendi et aliquot Romanis imperatoribus insuperabiles multa

ceperunt, potiti sunt uictoriis plurimis, usi uoluptatibus quibus uoluerunt, quod suggessit libido fecerunt,

postremo donec uinceretur, quod difficillime factum est, sublimes regnantesque uixerunt. Sed ad maiora

ueniamus.

[VI] Iustinus, qui Graecam uel potius peregrinam Trogum Pompeium secutus non Latine tantum, sicut

ille, uerum etiam breuiter scripsit historiam, opus librorum suorum sic incipit: "Principio rerum gentium

nationumque imperium penes reges erat, quos ad fastigium huius maiestatis non ambitio popularis, sed

spectata inter bonos moderatio prouehebat. Populi nullis legibus tenebantur, fines imperii tueri magis

quam proferre mos erat, intra suam cuique patriam regna finiebantur. Primus omnium Ninus rex

Assyriorum ueterem et quasi auitum gentibus morem noua imperii cupiditate mutauit. Hic primus intulit

bella finitimis et rudes adhuc ad resistendum populos ad terminos usque Libyae perdomuit." Et paulo

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!