29.06.2013 Views

[Pr] Gloriosissimam ciuitatem Dei siue in hoc ... - testielettronici.org

[Pr] Gloriosissimam ciuitatem Dei siue in hoc ... - testielettronici.org

[Pr] Gloriosissimam ciuitatem Dei siue in hoc ... - testielettronici.org

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

felicem. Ipsi ergo dii si per auguria uel quolibet modo eos posse consuli putant, de hac re consulerentur,

utrum uellent Felicitati loco cedere, si forte aliorum aedibus uel altaribus iam fuisset locus occupatus, ubi

aedes maior atque sublimior Felicitati construeretur; etiam ipsi Iuppiter cederet, ut ipsum uerticem collis

Capitolini Felicitas potius obtineret. Non enim quispiam resisteret Felicitati, nisi, quod fieri non potest,

qui esse uellet infelix. Nullo modo omnino, si consuleretur, faceret Iuppiter, quod ei fecerunt tres dii,

Mars, Terminus et Iuuentas, qui maiori et regi suo nullo modo cedere loco uoluerunt. Nam sicut habent

eorum litterae, cum rex Tarquinius Capitolium fabricari uellet eumque locum, qui ei dignior aptiorque

uidebatur, ab diis aliis cerneret praeoccupatum, non audens aliquid contra eorum facere arbitrium et

credens eos tanto numini suoque principi uoluntate cessuros, quia multi erant illic, ubi Capitolium

constitutum est, per augurium quaesiuit, utrum concedere locum uellent Ioui; atque ipsi inde cedere

omnes uoluerunt praeter illos quos commemoraui, Martem, Terminum, Iuuentatem; atque ideo

Capitolium ita constructum est, ut etiam isti tres intus essent tam obscuris signis, ut hoc uix homines

doctissimi scirent. Nullo modo igitur Felicitatem Iuppiter ipse contemneret, sicut a Termino, Marte,

Iuuentate contemptus est. Sed ipsi etiam, qui non cesserant Ioui, profecto cederent Felicitati, quae illis

regem fecerat Iouem. Aut si non cederent, non id contemptu eius facerent, sed quod in domo Felicitatis

obscuri esse mallent quam sine illa in locis propriis eminere.

Ita dea Felicitate in loco amplissimo et celsissimo constituta discerent ciues, unde omnis boni uoti

petendum esset auxilium, ac sic ipsa suadente natura aliorum deorum superflua multitudine derelicta

coleretur una Felicitas, uni supplicaretur, unius templum frequentaretur a ciuibus qui felices esse uellent,

quorum esset nemo qui nollet, atque ita ipsa a se ipsa peteretur, quae ab omnibus petebatur. Quis enim

aliquid ab aliquo deo nisi felicitatem uelit accipere uel quod ad felicitatem existimat pertinere? Proinde si

felicitas habet in potestate cum quo homine sit (habet autem, si dea est): quae tandem stultitia est ab

aliquo eam deo petere, quam possis a se ipsa impetrare? Hanc ergo deam super deos ceteros honorare

etiam loci dignitate debuerunt. Sicut enim apud ipsos legitur, Romani ueteres nescio quem Summanum,

cui nocturna fulmina tribuebant, coluerunt magis quam Iouem, ad quem diurna fulmina pertinerent. Sed

postquam Ioui templum insigne ac sublime constructum est, propter aedis dignitatem sic ad eum

multitudo confluxit, ut uix inueniatur qui Summani nomen, quod audire iam non potest, se saltem legisse

meminerit. Si autem felicitas dea non est, quoniam, quod uerum est, munus est Dei: ille Deus quaeratur,

qui eam dare possit, et falsorum deorum multitudo noxia relinquatur, quam stultorum hominum multitudo

uana sectatur, Dei dona deos sibi faciens et ipsum, cuius ea dona sunt, obstinatione superbae uoluntatis

offendens. Sic enim carere non potest infelicitate, qui tamquam deam felicitatem colit et Deum datorem

felicitatis relinquit, sicut carere non potest fame, qui panem pictum lingit et ab homine, qui uerum habet,

non petit.

[XXIV] Libet autem eorum considerare rationes. Vsque adeone, inquiunt, maiores nostros insipientes

fuisse credendum est, ut haec nescirent munera diuina esse, non deos? Sed quoniam sciebant nemini talia

nisi aliquo deo largiente concedi, quorum deorum nomina non inueniebant, earum rerum nominibus

appellabant deos, quas ad eis sentiebant dari, aliqua uocabula inde flectentes, sicut a bello Bellonam

nuncupauerunt, non Bellum; sicut a cunis Cuninam, non Cunam; sicut a segetibus Segetiam, non

Segetem, &ltsicut> a pomis Pomonam, non Pomum; sicut a bubus Bononam, non Bouem: aut certe nulla

uocabuli declinatione sicut res ipsae nominantur, ut Pecunia dicta est dea, quae dat pecuniam, non omnino

pecunia dea ipsa putata est; ita Virtus, quae dat uirtutem, Honor, qui honorem, Concordia, quae

concordiam, Victoria, quae dat uictoriam. Ita, inquiunt, cum Felicitas dea dicitur, non ipsa quae datur, sed

numen illud adtenditur a quo felicitas datur.

[XXV] Ista nobis reddita ratione multo facilius eis, quorum cor non nimis obduruit, persuadebimus

fortasse quod uolumus. Si enim iam humana infirmitas sensit non nisi ab aliquo deo dari posse

felicitatem, et hoc senserunt homines, qui tam multos colebant deos, in quibus et ipsum eorum regem

Iouem: quia nomen eius, a quo daretur felicitas, ignorabant, ideo ipsius rei nomine, quam credebant ab

illo dari, eum appellare uoluerunt, satis ergo indicarunt nec ab ipso Ioue dari posse felicitatem, quem iam

colebant, sed utique ab illo, quem nomine ipsius felicitatis colendum esse censebant. Confirmo prorsus a

quodam deo, quem nesciebant, eos credidisse dari felicitatem: ipse ergo quaeratur, ipse colatur, et sufficit.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!