29.06.2013 Views

[Pr] Gloriosissimam ciuitatem Dei siue in hoc ... - testielettronici.org

[Pr] Gloriosissimam ciuitatem Dei siue in hoc ... - testielettronici.org

[Pr] Gloriosissimam ciuitatem Dei siue in hoc ... - testielettronici.org

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

opinor, ostendi. Vnde, quia sunt ambae similis turpitudinis absurditatis, indignitatis falsitatis, absit a ueris

religiosis, ut siue ab hac siue ab illa uita speretur aeterna.

Denique et ipse Varro commemorare et enumerare deos coepit a conceptione hominis, quorum numerum

est exorsus a Iano, eamque seriem perduxit usque ad decrepiti hominis mortem, et deos ad ipsum

hominem pertinentes clausit ad Neniam deam, quae in funeribus senum cantatur; deinde coepit deos alios

ostendere, qui pertinerent non ad ipsum hominem, sed ad ea, quae sunt hominis, sicuti est uictus atque

uestitus et quaecumque alia huic uitae sunt necessaria, ostendens in omnibus, quod sit cuiusque munus et

propter quid cuique debeat supplicari; in qua uniuersa diligentia nullos demonstrauit uel nominauit deos,

a quibus uita aeterna poscenda sit, propter quam unam proprie nos Christiani sumus. Quis ergo usque

adeo tardus sit, ut non intellegat istum hominem ciuilem theologian tam diligenter exponendo et

aperiendo eamque illi fabulosae, indignae atque probrosae, similem demonstrando atque ipsam fabulosam

partem esse huius satis euidenter docendo non nisi illi naturali, quam dicit ad philosophos pertinere, in

animis hominum moliri locum, ea subtilitate, ut fabulosam reprehendat, ciuilem uero reprehendere

quidem non audeat, sed prodendo reprehensibilem ostendat, atque ita utraque iudicio recte intellegentium

reprobata sola naturalis remaneat eligenda? De qua suo loco in adiutorio Dei ueri diligentius disserendum

est.

[X] Libertas sane, quae huic defuit, ne istam urbanam theologian theatricae simillimam aperte sicut illam

reprehendere auderet, Annaeo Senecae, quem nonnullis indiciis inuenimus apostolorum nostrorum

claruisse temporibus, non quidem ex toto, uerum ex aliqua parte non defuit. Adfuit enim scribenti, uiuenti

defuit. Nam in eo libro, quem contra superstitiones condidit, multo copiosius atque uehementius

reprehendit ipse ciuilem istam et urbanam theologian quam Varro theatricam atque fabulosam. Cum enim

de simulacris ageret: "Sacros, inquit, inmortales, inuiolabiles in materia uilissima atque inmobili dedicant,

habitus illis hominum ferarumque et piscium, quidam uero mixto sexu, diuersis corporibus induunt;

numina uocant, quae si spiritu accepto subito occurrerent, monstra haberentur." Deinde aliquanto post,

cum theologian naturalem praedicans quorundam philosophorum sententias digessisset, opposuit sibi

quaestionem et ait: "Hoc loco dicit aliquis: Credam ego caelum et terram deos esse et supra lunam alios,

infra alios? Ego feram aut Platonem aut Peripateticum Stratonem, quorum alter fecit deum sine corpore,

alter sine animo?" Et ad hoc respondens: "Quid ergo tandem, inquit, ueriora tibi uidentur Titi Tatii aut

Romuli aut Tulli Hostilii somnia? Cluacinam Tatius dedicauit deam, Picum Tiberinumque Romulus,

Hostilius Pauorem atque Pallorem taeterrimos hominum affectus, quorum alter mentis territae motus est,

alter corporis ne morbus quidem, sed color. Haec numina potius credes et caelo recipies?" De ipsis uero

ritibus crudeliter turpibus quam libere scripsit! "Ille, inquit, uiriles sibi partes amputat, ille lacertos secat.

Vbi iratos deos timent, qui sic propitios merentur? Dii autem nullo debent coli genere, si hoc uolunt.

Tantus est perturbatae mentis et sedibus suis pulsae furor, ut sic dii placentur, quem ad modum ne quidem

homines saeuiunt taeterrimi et in fabulas traditae crudelitatis. Tyranni lacerauerunt aliquorum membra,

neminem sua lacerare iusserunt. In regiae libidinis uoluptatem castrati sunt quidam; sed nemo sibi, ne uir

esset, iubente domino manus adtulit. Se ipsi in templis contrucidant, uulneribus suis ac sanguine

supplicant. Si cui intueri uacet, quae faciunt quaeque patiuntur, inueniet tam indecora honestis, tam

indigna liberis, tam dissimilia sanis, ut nemo fuerit dubitaturus furere eos, si cum paucioribus furerent;

nunc sanitatis patrocinium est insanientium turba."

Iam illa, quae in ipso Capitolio fieri solere commemorat et intrepide omnino coarguit, quis credat nisi ab

inridentibus aut furentibus fieri? Nam cum in sacris Aegyptiis Osirim lugeri perditum, mox autem

inuentum magno esse gaudio derissiset, cum perditio eius inuentioque fingatur, dolor tamen ille atque

laetitia ab eis, qui nihil perdiderunt nihilque inuenerunt, ueraciter exprimatur: "Huic tamen, inquit, furori

certum tempus est. Tolerabile est semel anno insanire. In Capitolium perueni, pudebit publicatae

dementiae, quod sibi uanus furor adtribuit officii. Alius nomina deo subicit, alius horas Ioui nuntiat: alius

lutor est, alius unctor, qui uano motu bracchiorum imitatur unguentem. Sunt quae Iunoni ac Mineruae

capillos disponant (longe a templo, non tantum a simulacro stantes digitos mouent omantium modo), sunt

quae speculum teneant; sunt qui ad uadimonia sua deos aduocent, sunt qui libellos offerant et illos

causam suam doceant. Doctus archimimus, senex iam decrepitus, cotidie in Capitolio mimum agebat,

quasi dii libenter spectarent, quem illi homines desierant. Omne illic artificum genus operatum diis

inmortalibus desidet." Et paulo post: "Hi tamen, inquit, etiamsi superuacuum usum, non turpem nec

infamem deo promittunt. Sedent quaedam in Capitolio, quae se a Ioue amari putant: ne Iunonis quidem, si

credere poetis uelis, iracundissimae respectu terrentur."

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!