29.06.2013 Views

[Pr] Gloriosissimam ciuitatem Dei siue in hoc ... - testielettronici.org

[Pr] Gloriosissimam ciuitatem Dei siue in hoc ... - testielettronici.org

[Pr] Gloriosissimam ciuitatem Dei siue in hoc ... - testielettronici.org

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

sed ea, si uolumus, credimus, quae non aduersantur libris, quibus non dubitamus oportere nos credere. De

his autem miraculorum locis nobis ad ea, quae futura persuadere incredulis uolumus, satis illa sufficiant,

quae nos quoque possumus experiri, et eorum testes idoneos non difficile est inuenire. De isto autem fano

Veneris et lucerna inextinguibili non solum in nullas coartamur angustias, uerum etiam latitudinis nobis

campus aperitur. Addimus enim ad istam lucernam inextinguibilem et humanarum et magicarum, id est

per homines daemonicarum artium et ipsorum per se ipsos daemonum multa miracula; quae si negare

uoluerimus, eidem ipsi cui credimus sacrarum litterarum aduersabimur ueritati. Aut ergo in lucerna illa

mechanicum aliquid de lapide asbesto ars humana molita est aut arte magica factum est, quod homines

illo mirarentur in templo, aut daemon quispiam sub nomine Veneris tanta se efficacia praesentauit, ut hoc

ibi prodigium et appareret hominibus et diutius permaneret. Inliciuntur autem daemones ad inhabitandum

per creaturas, quas non ipsi, sed Deus condidit, delectabilibus pro sua diuersitate diuersis, non ut animalia

cibis, sed ut spiritus signis, quae cuiusque delectationi congruunt, per uaria genera lapidum herbarum,

lignorum animalium, carminum rituum. Vt autem inliciantur ab hominibus, prius eos ipsi astutissima

calliditate seducunt, uel inspirando eorum cordibus uirus occultum uel etiam fallacibus amicitiis

apparendo, eorumque paucos discipulos suos faciunt plurimorumque doctores. Neque enim potuit, nisi

primum ipsis docentibus, disci quid quisque illorum appetat, quid exhorreat, quo inuitetur nomine, quo

cogatur; unde magicae artes earumque artifices extiterunt. Maxime autem possident corda mortalium, qua

potissimum possessione gloriantur, cum se transfigurant in angelos lucis. Sunt ergo facta eorum plurima,

quae quanto magis mirabilia confitemur, tanto cautius uitare debemus; sed ad hoc, unde nunc agimus,

nobis etiam ipsa proficiunt. Si enim haec inmundi daemones possunt, quanto potentiores sunt sancti

angeli, quanto potentior his omnibus Deus, qui tantorum miraculorum effectores etiam ipsos angelos

fecit!

Quam ob rem si tot et tanta mirifica, quae *mhxanh/mata appellant, Dei creatura utentibus humanis

artibus fiunt, ut ea qui nesciunt opinentur esse diuina (unde factum est, ut in quodam templo lapidibus

magnetibus in solo et camera proportione magnitudinis positis simulacrum ferreum aeris illius medio

inter utrumque lapidem ignorantibus, quid sursum esset ac deorsum, quasi numinis potestate penderet;

quale aliquid etiam in illa lucerna Veneris de lapide asbesto ab artifice fieri potuisse iam diximus); si

magorum opera, quos nostra scriptura ueneficos et incantatores uocat, in tantum daemones extollere

potuerunt, ut congruere hominum sensibus sibi nobilis poeta uideretur, de quadam femina, quae tali arte

polleret, dicens:

Haec se carminibus promittit soluere mentes

Quas uelit, ast aliis duras inmittere curas,

Sistere aquam fluuiis et uertere sidera retro;

Nocturnosque ciet manes: mugire uidebis

Sub pedibus terram et descendere montibus ornos: quanto magis Deus potens est facere quae infidelibus

sunt incredibilia, sed illius facilia potestati; quando quidem ipse lapidum aliarumque uim rerum et

hominum ingenia, qui ea miris utuntur modis, angelicasque naturas omnibus terrenis potentiores

animantibus condidit, uniuersa mirabilia mirabili uincente uirtute et operandi iubendi sinendique

sapientia, utens omnibus tam mirabiliter, quam creauit.

[VII] Cur itaque facere non possit Deus, ut et resurgant corpora mortuorum et igne aeterno crucientur

corpora damnatorum, qui fecit mundum in caelo in terra, in aere in aquis innumerabilibus miraculis

plenum, cum sit omnibus quibus plenus est procul dubio maius et excellentius etiam mundus ipse

miraculum? Sed isti, cum quibus uel contra quos agimus, qui et Deum esse credunt, a quo factus est

mundus, et deos ab illo factos, per quos ab illo administratur mundus, et miraculorum effectrices siue

spontaneorum siue cultu et ritu quolibet impetratorum siue etiam magicorum mundanas uel non negant

uel insuper et praedicant potestates, quando eis rerum uim mirabilem proponimus aliarum, quae nec

animalia sunt rationalia nec ulla ratione praediti spiritus, sicut sunt ea, quorum pauca commemorauimus,

respondere adsolent: "Vis est ista naturae, natura eorum sic sese habet, propriarum sunt istae efficaciae

naturarum." Tota itaque ratio est, cur Agrigentinum salem flamma fluere faciat, aqua crepitare, quia haec

est natura eius. At hoc esse potius contra naturam uidetur, quae non igni, sed aquae dedit salem soluere,

torrere autem igni, non aquae. Sed ista, inquiunt, salis huius naturalis est uis, ut his contraria patiatur.

Haec igitur ratio redditur et de illo fonte Garamantico, ubi una uena friget diebus, noctibus feruet, ui

utraque molesta tangentibus; haec et de illo alio, qui cum sit contrectantibus frigidus et facem sicut alii

fontes extinguat accensam, dissimiliter tamen atque mirabiliter idem ipse accendit extinctam; haec et de

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!