29.06.2013 Views

[Pr] Gloriosissimam ciuitatem Dei siue in hoc ... - testielettronici.org

[Pr] Gloriosissimam ciuitatem Dei siue in hoc ... - testielettronici.org

[Pr] Gloriosissimam ciuitatem Dei siue in hoc ... - testielettronici.org

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

satis loquuntur. Sed scripturas religionis nostrae, quarum auctoritatem ceteris omnibus litteris

anteponimus, non aliud dicere amorem, aliud dilectionem uel caritatem, insinuandum fuit. Nam et

amorem in bono dici iam ostendimus. Sed ne quis existimet amorem quidem et in malo et in bono,

dilectionem autem non nisi in bono esse dicendam, illud adtendat quod in psalmo scriptum est: Qui autem

diligit iniquitatem, odit animam suam, et illud apostoli lohannis: Si quis dilexerit mundum, non est

dilectio Patris in illo. Ecce uno loco dilectio et in bono et in malo. Amorem autem in malo (quia in bono

iam ostendimus) ne quisquam flagitet, legat quod scriptum est: Erunt enim homines se ipsos amantes,

amatores pecuniae. Recta itaque uoluntas est bonus amor et uoluntas peruersa malus amor. Amor ergo

inhians habere quod amatur, cupiditas est, id autem habens eoque fruens laetitia; fugiens quod ei

aduersatur, timor est, idque si acciderit sentiens tristitia est. Proinde mala sunt ista, si malus amor est;

bona, si bonus. Quod dicimus, de scripturis probemus. Concupiscit apostolus dissolui et esse cum

Christo; et: Concupiuit anima mea desiderare iudicia tua, uel si accommodatius dicitur: Desiderauit

anoma mea cuncupiscere iudicia tua; et: Concupiscentia sapientiae perducit ad regnum. Hoc tamen

loquendi obtinuit consuetudo, ut, si cupiditas uel concupiscentia dicatur nec addatur cuius rei sit, non nisi

in malo possit intellegi. Laetitia in bono est: Laetamini in Domino et exultate iusti; et: Dedisti laetitiam in

cor meum; et: Adimplebis me laetitia cum uultu tuo. Timor in bono est apud apostolum, ubi ait: Cum

timore et tremore uestram ipsorum salutem operamini; et: Noli altum sapere, sed time; et: Timeo autem,

ne, sicut serpens Euam seduxit astutia sua, sic et uestrae mentes corrumpantur a castitate, quae est in

Christo. De tristitia uero, quam Cicero magis aegritudinem appellat, dolorem autem Vergilius, ubi ait:

"Dolent gaudentque", (sed ideo malui tristitiam dicere, quia aegritudo uel dolor usitatius in corporibus

dicitur), scrupulosior quaestio est, utrum inueniri possit in bono.

[VIII] Quas enim Graeci appellant *eu)paqei/as, Latine autem Cicero constantias nominauit, Stoici tres

esse uoluerunt pro tribus perturbationibus in animo sapientis, pro cupiditate uoluntatem, pro laetitia

gaudium, pro metu cautionem; pro aegritudine uero uel dolore, quam nos uitandae ambiguitatis gratia

tristitiam maluimus dicere, negauerunt esse posse aliquid in animo sapientis. Voluntas quippe, inquiunt,

appetit bonum, quod facit sapiens; gaudium de bono adepto est, quod ubique adipiscitur sapiens; cautio

deuitat malum, quod debet sapiens deuitare; tristitia porro quia de malo est, quod iam accidit, nullum

autem malum existimant posse accidere sapienti, nihil in eius animo pro illa esse posse dixerunt. Sic ergo

illi loquuntur, ut uelle gaudere cauere negent nisi sapientem; stultum autem non nisi cupere laetari,

metuere contristari; et illas tres esse constantias, has autem quattuor perturbationes secundum Ciceronem,

secundum autem plurimos passiones. Graece autem illae tres, sicut dixi, appellantur *eu)pa/qeiai; istae

autem quattuor *pa/qh. Haec locutio utrum scripturis sanctis congruat, cum quaererem quantum potui

diligenter, illud inueni quod ait propheta: Non est gaudere impiis, dicit Dominus; tamquam impii laetari

possint potius quam gaudere de malis, quia gaudium proprie bonorum et piorum est. Item illud in

euangelio: Quaecumque uultis ut faciant uobis homines, haec et uos facite illis, ita dictum uidetur,

tamquam nemo possit aliquid male uel turpiter uelle, sed cupere. Denique propter consuetudinem

locutionis nonnulli interpretes addiderunt "bona" et ita interpretati sunt: "Quaecumque uultis ut faciant

uobis homines bona." Cauendum enim putauerunt, ne quisquam inhonesta uelit sibi fieri ab hominibus, ut

de turpioribus taceam, certe luxuriosa conuiuia, in quibus se, si et ipse illis faciat, hoc praecept existimet

impleturum. Sed in Graeco euangelio, unde in Latinum translatum est, non legitur "bona", sed:

Quaecumque uultis ut faciant uobis homines, haec et uos facite illis; credo propterea, quia in eo quod

dixit uultis, iam uoluit intellegi "bona". Non enim ait "cupitis".

Non tamen semper his proprietatibus locutio nostra frenanda est, sed interdum his utendum est; et cum

legimus eos, quorum auctoritati resultare fas non est, ibi sunt intellegendae, ubi rectus sensus alium

exitum non potest inuenire; sicut ista sunt, quae exempli gratia partim ex propheta, partim ex euangelio

commemorauimus. Quis enim nescit impios exultare laetitia? et tamen: Non est gaudere impiis, dicit

Dominus. Vnde, nisi quia gaudere aliud est, quando proprie signateque hoc uerbum ponitur? Item quis

negauerit non recte praecipi hominibus, ut quaecumque ab aliis sibi fieri cupiunt, haec eis et ipsi faciant;

ne se inuicem turpitudine inlicitae uoluptatis oblectent? et tamen saluberrimum uerissimumque

praeceptum est: Quaecumque uultis ut faciant uobis homines, eadem et uos facite illis. Et hoc unde, nisi

quia hoc loco mUdo quodam proprio uoluntas posita est, quae in malo accipi non potest? Locutione uero

usitatiore, quam frequentat maxime consuetudo sermonis, non utique diceretur: Noli uelle mentiri omne

mendacium, nisi esset et uoluntas mala, a cuius prauitate illa distinguitur, quam praedicauerunt angeli

dicentes: Pax in terra hominibus bonae uoluntatis. Nam ex abundanti additum est "bonae", si esse non

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!