29.06.2013 Views

[Pr] Gloriosissimam ciuitatem Dei siue in hoc ... - testielettronici.org

[Pr] Gloriosissimam ciuitatem Dei siue in hoc ... - testielettronici.org

[Pr] Gloriosissimam ciuitatem Dei siue in hoc ... - testielettronici.org

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

transgressionis postea subsecutum est, tanto maiore iniustitia uiolatum est, quanto faciliore posset

obseruantia custodiri.

[XIII] In occulto autem mali esse coeperunt, ut in apertam inoboeffientiam laberentur. Non enim ad

malum opus perueniretur, nisi praecessisset uoluntas mala. Porro malae uoluntatis initium quae potuit

esse nisi superbia? Initium enim omnis peccati superbia est. Quid est autem superbia nisi peruersae

celsitudinis appetitus? Peruersa enim est celsitudo deserto eo, cui debet animus inhaerere, principio sibi

quodam modo fieri atque esse principium. Hoc fit, cum sibi nimis placet. Sibi uero ita placet, cum ab illo

bono inmutabili deficit, quod ei magis placere debuit quam ipse sibi. Spontaneus est autem iste defectus,

quoniam, si uoluntas in amore superioris inmutabilis boni, a quo inlustrabatur ut uideret et accendebatOr

ut amaret, stabilis permaneret, non inde ad sibi placendum auerteretur et ex hoc tenebresceret et

frigesceret, ut uel illa crederet uerum dixisse serpentem, uel ille Dei mandato uxoris praeponeret

uoluntatem putaretque se uenialiter transgressorem esse praecepti, si uitae suae sociam non desereret

etiam in societate peccati. Non ergo malum opus factum est, id est illa transgressio, ut cibo prohibito

uescerentur, nisi ab eis qui iam mali erant. Neque enim fieret ille fructus malus nisi ab arbore mala. Vt

autem esset arbor mala, contra naturam factum est, quia nisi uitio uoluntatis, quod contra naturam est, non

utique fieret. Sed uitio deprauari nisi ex nihilo facta natura non posset. Ac per hoc ut natura sit, ex eo

habet quod a Deo facta est; ut autem ab eo quod est deficiat, ex hoc quod de nihilo facta est. Nec sic

defecit homo, ut omnino nihil esset, sed ut inclinatus ad se ipsum minus esset, quam erat, cum ei qui

summe est inhaerebat. Relicto itaque Deo esse in semet ipso, hoc est sibi placere, non iam nihil esse est,

sed nihilo propinquare. Vnde superbi secundum scripturas sanctas alio nomine appellantur sibi placentes.

Bonum est enim sursum habere cor; non tamen ad se ipsum, quod est superbiae, sed ad Dominum, quod

est oboedientiae, quae nisi humilium non potest esse. Est igitur aliquid humilitatis miro modo quod

sursum faciat cor, et est aliquid elationis quod deorsum faciat cor. Hoc quidem quasi contrarium uidetur,

ut elatio sit deorsum et humilitas sursum. Sed pia humilitas facit subditum superiori; nihil est autem

superius Deo; et ideo exaltat humilitas, quae facit subditum Deo. Elatio autem, quae in uitio est, eo ipso

respuit subiectionem et cadit ab illo, quo non est quicquam superius, et ex hoc erit inferius et fit quod

scriptum est: Deiecisti eos, cum extollerentur. Non enim ait: "Cum elati fuissent", ut prius extollerentur et

postea deicerentur; sed cum extollerentur, tunc deiecti sunt. Ipsum quippe extolli iam deici est.

Quapropter quod nunc in ciuitate Dei et ciuitati Dei in hoc peregrinantis aeculo maxime commendatur

humilitas et in eius rege, qui est Christus, maxime praedicatur contrariumque huic uirtuti elationis uitium

in eius aduersario, qui est diabolus, maxime dominari sacris litteris edocetur: profecto ista est magna

differentia, qua ciuitas, unde loquimur, utraque dis cernitur, una scilicet societas piorum hominum, altera

impiorum, singula quaeque cum angelis ad se pertinentibus, in quibus praecessit hac amor Dei, hac amor

sui.

Manifesto ergo apertoque peccato, ubi factum est quod Deus fieri prohibuerat, diabolus hominem non

cepisset, nisi iam ille sibi ipsi placere coepisset. Hinc enim et delectauit quod dictum est: Eritis sicut dii.

Quod melius esse possent summo ueroque principio cohaerendo per oboedientiam, non suum sibi

existendo principium per superbiam. Dii enim creati non sua ueritate, sed Dei ueri participatione sunt dii.

Plus autem appetendo minus est, qui, dum sibi sufficere deligit, ab illo, qui ei uere sufficit, deficit. Illud

itaque malum, quo, cum sibi homo placet, tamquam sit et ipse lumen, auertitur ab eo lumine, quod ei si

placeat et ipse fit lumen --- illud, inquam, malum praecessit in abdito, ut sequeretur hoc malum quod

perpetratum est in aperto. Verum est enim quod scriptum est: Ante ruinam exaltatur cor ct ante gloriam

humiliatur. Illa prorsus rmna, quae fit in occulto, praecedit ruinam, quae fit in manifesto, dum illa ruina

esse non putatur. Quis enim exaltationem ruinam putat, cum iam ibi sit defectus, quo est relictus

Excelsus? Quis autem ruinam esse non uideat, quando fit mandati euidens atque indubitata transgressio?

Propter hoc Deus illud prohibuit, quod cum eSet admissum, nulla defendi posset imaginatione iustitiae. Et

audeo dicere superbis esse utile cadere in aliquod apertum manifestmmque peccatum, unde sibi

displiceant, qui iam sibi placendo ceciderant. Salubrius enim Petrus sibi dispUcuit, quando fleuit, quam

sibi placuit, quando praesumpsit. Hoc dicit et sacer psalmus: Imple facies eorum ognomonia, et quaerent

nomen tuum, Domine, id est, ut tu eis placeas quaerentibus nomen tuum, qui sibi placuerant quaerendo

suum.

[XIV] Sed est peior damnabiliorque superbia, qua etiam in peccatis manifestis suffugium excusationis

inquiritur; sicut illi primi homines, quorum et illa dixit: Serpens seduxit me, et manducaui, et ille dixit:

Mulier, quam dedo sti mecum, haec mihi dedit a ligno, et edi. Nusquam hic sonat petitio ueniae, nusquam

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!