29.06.2013 Views

[Pr] Gloriosissimam ciuitatem Dei siue in hoc ... - testielettronici.org

[Pr] Gloriosissimam ciuitatem Dei siue in hoc ... - testielettronici.org

[Pr] Gloriosissimam ciuitatem Dei siue in hoc ... - testielettronici.org

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

quanto potius non nisi Deum debemus conditorem dicere naturarum, qui neque ex ea materia facit

aliquid, quam ipse non fecerit, nec operarios habet, nisi quos ipse creauerit; et si potentiam suam, ut ita

dicam, fabricatoriam rebus subtrahat, ita non erunt, sicut ante quam fierent non fuerunt. Sed ante dico

aeternitate, non tempore. Quis enim alius creator est temporum, nisi qui fecit ea, quorum motibus

currerent tempora?

[XXVII] Ita sane Plato minores et a summo Deo factos deos effectores esse uoluit animalium ceterorum,

ut inmortalem partem ab ipso sumerent, ipsi uero mortalem adtexerent. Proinde animarum nostrarum eos

creatores noluit esse, sed corporum. Vnde quoniam Porphyrius propter animae purgationem dicit corpus

omne fugiendum simulque cum suo Platone aliisque Platonicis sentit eos, qui inmoderate atque inhoneste

uixerint, propter luendas poenas ad corpora redire mortalia, Plato quidem etiam bestiarum, Porphyrius

tantummodo ad hominum: sequitur eos, ut dicant deos istos, quos a nobis uolunt quasi parentes et

conditores nostros coli, nihil esse aliud quam fabros compedum carcerumue nostrorum, nec institutores,

sed inclusores adligatoresque nostros ergastulis aerumnosis et grauissimis uinculis. Aut ergo desinant

Platonici poenas animarum ex istis corporibus comminari, aut eos nobis deos colendos non praedicent,

quorum in nobis operationem, ut quantum possumus fugiamus et euadamus, hortantur, cum tamen sit

utrumque falsissimum. Nam neque ita luunt poenas animae, cum ad istam uitam denuo reuoluuntur, et

omnium uiuentium siue in caelo siue in terra nullus est conditor, nisi a quo facta sunt caelum et terra.

Nam si nulla causa est uiuendi in hoc corpore nisi propter pendenda supplicia: quo modo dicit idem Plato

aliter mundum fieri non potuisse pulcherrimum atque optimum, nisi omnium animalium, id est et

inmortalium et mortalium, generibus impleretur? Si autem nostra institutio, qua uel mortales conditi

sumus, diuinum munus est: quo modo poena est ad ista corpora, id est ad diuina beneficia, remeare? Et si

Deus, quod adsidue Plato commemorat, sicut mundi uniuersi, ita omnium animalium species aeterna

intellegentia continebat: quo modo non ipse cuncta condebat? An aliquorum esse artifex nollet, quorum

efficiendorum artem ineffabilis eius et ineffabiliter laudabilis mens haberet?

[XXVIII] Merito igitur uera religio, quem mundi uniuersi, eum animalium quoque uniuersorum, hoc est

et animarum et corporum, conditorem agnoscit et praedicat. In quibus terrenis praecipuus ab illo ad eius

imaginem homo propter eam causam, quam dixi, et si qua forte alia maior latet, factus est unus, sed non

relictus est solus. Nihil enim est quam hoc genus tam discordiosum uitio, tam sociale natura. Neque

commodius contra uitium discordiae uel cauendum ne existeret, uel sanandum cum extitisset, natura

loqueretur humana, quam recordationem illius parentis, quem propterea Deus creare uoluit unum, de quo

multitudo propagaretur, ut hac admonitione etiam in multis concors unitas seruaretur. Quod uero femina

illi ex eius latere facta est, etiam hic satis significatum est quam cara mariti et uxoris debeat esse

coniunctio. Haec opera Dei propterea sunt utique inusitate, quia prima. Qui autem ista non credunt, nulla

facta prodigia debent credere; neque enim et ipsa, si usitato naturae curriculo gignerentur, prodigia

dicerentur. Quid autem sub tanta gubernatione diuinae prouidentiae, quamuis eius causa lateat, frustra

gignitur? Ait quidam psalmus sacer: Venite et uidete opera Domini, quae posuit prodigia super terram.

Cur ergo ex latere uiri femina facta sit, et hoc primum quodam modo prodigium quid praefigurauerit,

dicetur alio loco, quantum me Deus adiuuerit.

Nunc quoniam liber iste claudendus est, in hoc [primo] homine, qui primitus factus est, nondum quidem

secundum euidentiam, iam tamen secundum Dei praescientiam exortas fuisse existimemus in genere

humano societates tamquam ciuitates duas. Ex illo enim futuri erant homines, alii malis angelis in

supplicio, alii bonis in praemio sociandi, quamuis occulto Dei iudicio, sed tamen iusto. Cum enim

scriptum sit: Vniuersae uiae Domini misericordia et ueritas: nec iniusta eius gratia nec crudelis potest esse

iustitia.

LIBER XIII

[I] Expeditis de nostri saeculi exortu et de initio generis humani difficillimis quaestionibus nunc iam de

lapsu primi hominis, immo primorum hominum, et de origine ac propagine mortis humanae

disputationem a nobis institutam rerum ordo deposcit. Non enim eo modo, quo angelos, condiderat Deus

homines, ut etiam si peccassent mori omnino non possent; sed ita ut perfunctos oboedientiae munere sine

interuentu mortis angelica inmortalitas et beata aeternitas sequeretur; inoboedientes autem mors plecteret

damnatione iustissima; quod etiam in libro superiore iam diximus.

[II] Sed de ipso genere mortis uideo mihi paulo diligentius disserendum. Quamuis enim anima humana

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!