29.06.2013 Views

[Pr] Gloriosissimam ciuitatem Dei siue in hoc ... - testielettronici.org

[Pr] Gloriosissimam ciuitatem Dei siue in hoc ... - testielettronici.org

[Pr] Gloriosissimam ciuitatem Dei siue in hoc ... - testielettronici.org

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

[XXX] Cicero augur inridet auguria et inridet homines corui et corniculae uocibus uitae consilia

moderantes. Sed iste Academicus, qui omnia esse contendit incerta, indignus est qui habeat ullam in his

rebus auctoritatem. Disputat apud eum Quintus Lucilius Balbus in secundo de deorum natura libro, et

cum ipse superstitiones ex natura rerum uelut physicas et philosophicas inserat, indignatur tamen

institutioni simulacrorum et opinionibus fabulosis ita loquens: "Videtisne igitur, ut a physicis rebus bene

atque utiliter inuentis ratio sit tracta ad commenticios et fictos deos? Quae res genuit falsas opiniones

erroresque turbulentos et superstitiones paene aniles. Et formae enim nobis deorum et aetates et uestitus

ornatusque noti sunt, genera praeterea, coniugia, cognationes, omniaque traducta ad similitudinem

imbecillitatis humanae. Nam et perturbatis animis inducuntur; accepimus enim deorum cupiditates

aegritudines iracundias. Nec uero, ut fabulae ferunt, dii bellis proeliisque caruerunt; nec solum, ut apud

Homerum, cum duos exercitus contarios alii dii ex alia parte defenderent, sed etiam (ut cum Titanis aut

cum Gigantibus) sua propria bella gesserunt. Haec et dicuntur et creduntur stultissime et plena sunt

uanitatis, summaeque leuitatis." Ecce interim quae confitentur qui defendunt deos gentium. Deinde cum

haec ad superstitionem pertinere dicat, ad religionem uero, quae ipse secundum Stoicos uidetur docere:

"non enim philosophi solum, inquit, uerum etiam maiores nostri superstitionem a religione separauerunt;

nam qui totos dies precabantur, inquit, et immolabant, ut sibi sui liberi superstites essent, superstitiosi

sunt appellati." Quis non intellegat eum conari, dum consuetudinem ciuitatis timet, religionem laudare

maiorum eamque a superstitione uelle seiungere, sed quo modo id possit non inuenire? Si enim a

maioribus illi sunt appellati superstitiosi, qui totos dies precabantur et immolabant, numquid et illi, qui

instituerunt (quod iste reprehendit) deorum simulacra diuersa aetate et ueste distincta, deorum genera

coniugia cognationes? Haec utique cum tamquam superstitiosa culpantur, inplicat ista culpa maiores

talium simulacrorum institutores atque cultores; inplicat et ipsum, qui, quantolibet eloquio se in

libertatem nitatur euoluere, necesse habebat ista uenerari; nec quod in hac disputatione disertus insonat,

muttire auderet in populi contione. Agamus itaque Christiani Domino Deo nostro gratias, non caelo et

terrae sicut iste disputat, sed ei qui fecit caelum et terram, qui has superstitiones, quas iste Balbus uelut

balbutiens uix reprehendit, per altissimam Christi humilitatem, per apostolorum praedicationem, per

fidem martyrum pro ueritate morientium et cum ueritate uiuentium non solum in cordibus religiosis,

uerum etiam in aedibus superstitiosis libera suorum seruitute subuertit.

[XXXI] Quid ipse Varro, quem dolemus in rebus diuinis ludos scaenicos, quamuis non iudicio proprio,

posuisse, cum ad deos colendos multis locis uelut religiosus hortetur, nonne ita confitetur non se illa

iudicio suo sequi, quae ciuitatem Romanam instituisse commemorat, ut, si eam ciuitatem nouam

constitueret, ex naturae potius formula deos nominaque eorum se fuisse dedicaturum non dubitet

confiteri? Sed iam quoniam in uetere populo esset, acceptam ab antiquis nominum et cognominum

historiam tenere, ut tradita est, debere si dicit, et ad eum finem illa scribere ac perscrutari, ut potius eos

magis colere quam despicere uulgus uelit. Quibus uerbis homo acutissimus satis indicat non se aperire

omnia, quae non sibi tantum contemptui essent, sed etiam ipsi uulgo despicienda uiderentur, nisi

tacerentur. Ego ista conicere putari debui, nisi euidenter alio loco ipse diceret de religionibus loquens

multa esse uera, quae non modo uulgo scire non sit utile, sed etiam, tametsi falsa sunt, aliter existimare

populum expediat, et ideo Graecos teletas ac mysteria taciturnitate parietibusque clasisse. Hic certe totum

consilium prodidit uelut sapientium, per quos ciuitates et populi regerentur. Hac tamen fallacia miris

modis maligni daemones delectantur, qui et deceptores et deceptos pariter possident, a quorum

dominatione non liberat nisi gratia Dei per Iesum Christum dominum nostrum.

Dicit etiam idem auctor acutissimus atque doctissimus, quod hi soli ei uideantur animaduertisse quid esset

Deus, qui crediderunt eum esse animam motu ac ratione mundum gubernantem, ac per hoc, etsi nondum

tenebat quod ueritas habet (Deus enim uerus non anima, sed animae quoque est effector et conditor),

tamen si contra praeiudicia consuetudinis liber esse posset, unum Deum colendum fateretur atque

suaderet, motu ac ratione mundum gubernantem, ut ea cum illo de hac re quaestio remaneret, quod eum

diceret esse animam, non potius et animae creatorem. Dicit etiam antiquos Romanos plus annos centum et

septuaginta deos sine simulacro coluisse. "Quod si adhuc, inquit, mansisset, castius dii obseruarentur."

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!