29.06.2013 Views

[Pr] Gloriosissimam ciuitatem Dei siue in hoc ... - testielettronici.org

[Pr] Gloriosissimam ciuitatem Dei siue in hoc ... - testielettronici.org

[Pr] Gloriosissimam ciuitatem Dei siue in hoc ... - testielettronici.org

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

expleat indigentiam suam nisi utique beata sit eique explendae non sufficiat nisi Deus, profecto non illi

adhaerere uitium est. Omne autem uitium naturae nocet ac per hoc contra naturam est. Ab illa igitur, quae

adhaeret Deo, non natura differt ista, sed uitio; quo tamen etiam uitio ualde magna multumque laudabilis

ostenditur ipsa natura. Cuius enim recte uituperatur uitium, procul dubio natura laudatur. Nam recta uitii

uituperatio est, quod illo dehonestatur natura laudabilis. Sicut ergo, cum uitium oculorum dicitur caecitas,

id ostenditur, quod ad naturam oculorum pertinet uisus; et cum uitium aurium dicitur surditas, ad earum

naturam pertinere demonstratur auditus: ita, cum uitium creaturae angelicae dicitur, quo non adhaeret

Deo, hinc apertissime declaratur, eius naturae ut Deo adhaereat conuenire. Quam porro magna sit laus

adhaerere Deo, ut ei uiuat, inde sapiat, illo gaudeat tantoque bono sine morte sine errore sine molestia

perfruatur, quis digne cogitare possit aut eloqui? Quapropter etiam uitio malorum angelorum, quo non

adhaerent Deo, quoniam omne uitium naturae nocet, satis manifestatur Deum tam bonam eorum creasse

naturam, cui noxium sit non esse cum Deo.

[II] Haec dicta sint, ne quisquam, cum de angelis apostaticis loquimur, existimet eos aliam uelut ex alio

principio habere potuisse naturam, nec eorum naturae auctorem Deum. Cuius erroris impietate tanto

quisque carebit expeditius et facilius, quanto perspicacius intellegere potuerit, quod per angelum Deus

dixit, quando Moysen mittebat ad filios Israel: Ego sum, qui sum. Cum enim Deus summa essentia sit,

hoc est summe sit, et ideo inmutabilis sit: rebus, quas ex nihilo creauit, esse dedit, sed non summe esse,

sicut est ipse; et aliis dedit esse amplius, aliis minus, atque ita naturas essentiarum gradibus ordinauit

(sicut enim ab eo, quod est sapere, uocatur sapientia, sic ab eo, quod est esse, uocatur essentia, nouo

quidem nomine, quo usi ueteres non sunt Latini sermonis auctores, sed iam nostris temporibus usitato, ne

deesset etiam linguae nostrae, quod Graeci appellant *ou)si/an; hoc enim uerbum e uerbo expressum est,

ut diceretur essentia); ac per hoc ei naturae, quae summe est, qua faciente sunt quaecumque sunt,

contraria natura non est, nisi quae non est. Ei quippe, quod est, non esse contrarium est. Et propterea Deo,

id est summae essentiae et auctori omnium qualiumcumque essentiarum, essentia nulla contraria est.

[III] Dicuntur autem in scripturis inimici Dei, qui non natura, sed uitiis aduersantur eius imperio, nihil ei

ualentes nocere, sed sibi. Inimici enim sunt resistendi uoluntate, non potestate laedendi. Deus namque

inmutabilis est et omni modo incorruptibilis. Idcirco uitium, quo resistunt Deo qui eius appellantur

inimici, non est Deo, sed ipsis malum, neque hoc ob aliud, nisi quia corrumpit in eis naturae bonum.

Natura igitur contraria non est Deo, sed uitium quia malum est, contrarium est bono. Quis autem neget

Deum summe bonum? Vitium ergo contrarium est Deo, tamquam malum bono. Porro autem bonum est et

natura quam uitiat; unde et huic bono utique contrarium est; sed Deo tantummodo tamquam bono malum,

naturae uero, quam uitiat, non tantum malum, sed etiam noxium. Nulla quippe mala Deo noxia, sed

mutabilibus corruptibilibusque naturis, bonis tamen ipsorum quoque testimonio uitiorum. Si enim bonae

non essent, eis uitia nocere non possent. Nam quid eis nocendo faciunt, nisi adimunt integritatem

pulchritudinem, salutem uirtutem et quidquid boni naturae per uitium detrahi siue minui consueuit? Quod

si omnino desit, nihil boni adimendo non nocet ac per hoc nec uitium est. Nam esse uitium et non nocere

non potest. Unde colligitur, quamuis non possit uitium nocere incommutabili bono, non tamen posse

nocere nisi bono, quia non inest, nisi ubi nocet. Hoc etiam isto modo dici potest, uitium esse nec in

summo posse bono nec nisi in aliquo bono. Sola ergo bona alicubi esse possunt, sola mala nusquam;

quoniam naturae etiam illae; quae ex malae uoluntatis initio uitiatae sunt, in quantum uitiosae sunt, malae

sunt, in quantum autem naturae sunt, bonae sunt. Et cum in poenis est natura uitiosa, excepto eo, quod

natura est, etiam hoc ibi bonum est, quod inpunita non est. Hoc enim est iustum et omne iustum procul

dubio bonum. Non enim quisquam de uitiis naturalibus, sed de uoluntariis poenas luit. Nam etiam quod

uitium consuetudine nimioue progressu roboratum uelut naturaliter inoleuit, a uoluntate sumpsit

exordium. De uitiis quippe nunc loquimur eius naturae, cui mens inest capax intellegibilis lucis, qua

discernitur iustum ab iniusto.

[IV] Ceterum uitia pecorum et arborum aliarumque rerum mutabilium atque mortalium uel intellectu uel

sensu uel uita omnino carentium, quibus eorum dissolubilis natura corrumpitur, damnabilia putare

ridiculum est, cum istae creaturae eum modum nutu Creatoris acceperint, ut cedendo ac succedendo

peragant infimam pulchritudinem temporum in genere suo istius mundi partibus congruentem. Neque

enim caelestibus fuerant terrena coaequanda, aut ideo uniuersitati deesse ista debuerunt, quoniam sunt illa

meliora. Cum ergo in his locis, ubi esse talia competebat, aliis alia deficientibus oriuntur et succumbunt

minora maioribus atque in qualitates superantium superata uertuntur, rerum est ordo transeuntium. Cuius

ordinis decus nos propterea non delectat, quoniam parti eius pro condicione nostrae mortalitatis intexti

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!