29.06.2013 Views

[Pr] Gloriosissimam ciuitatem Dei siue in hoc ... - testielettronici.org

[Pr] Gloriosissimam ciuitatem Dei siue in hoc ... - testielettronici.org

[Pr] Gloriosissimam ciuitatem Dei siue in hoc ... - testielettronici.org

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

omnes homines et conspicere non cunctantur et dicere; uerum etiam altiore, ut putatis, peritia haec esse

animalia beatissima perhibetis et cum his corporibus sempiterna. Quid ergo est, quod, cum uobis fides

Christiana suadetur, tunc obliuiscimini, aut ignorare uos fingitis, quid disputare aut docere soleatis? Quid

causae est, cur propter opiniones uestras, quas uos ipsi oppugnatis, Christiani esse nolitis, nisi quia

Christus humiliter uenit et uos superbi estis? Qualia sanctorum corpora in resurrectione futura sint, potest

aliquanto scrupulosius inter Christianarum scripturarum doctissimos disputari; futura tamen sempiterna

minime dubitamus, et talia futura, quale sua resurrectione Christus demonstrauit exemplum. Sed

qualiacumque sint, cum incorruptibilia prorsus et inmortalia nihiloque animae contemplationem, qua in

Deo figitur, inpedientia praedicentur uosque etiam dicatis esse in caelestibus inmortalia corpora

inmortaliter beatorum: quid est quod, ut beati simus, omne corpus fugiendum esse opinamini, ut fidem

Christianam quasi rationabiliter fugere uideamini, nisi quia illud est, quod iterum dico: Christus est

humilis, uos superbi? An forte corrigi pudet? Et hoc uitium non nisi superborum est. Pudet uidelicet

doctos homines ex discipulis Platonis fieri discipulos Christi, qui piscatorem suo spiritu docuit sapere ac

dicere: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Hoc erat in principio

apud Deum. Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil, quod factum est. In ipso uita erat,

et uita erat lux hominum, et lux in tenebris lucet, et tenebrae eam non conprehenderunt. Quod initium

sancti euangelii, cui nomen est secundum Iohannem, quidam Platonicus, sicut a sancto sene Simpliciano,

qui postea Mediolanensi ecclesiae praesedit episcopus, solebamus audire, aureis litteris conscribendum et

per omnes ecclesias in locis eminentissimis proponendum esse dicebat. Sed ideo uiluit superbis Deus ille

magister, quia Verbum caro factum est et habitauit in nobis; ut parum sit miseris quod aegrotant, nisi se

etiam in ipsa aegritudine extollant et de medicina, qua sanari poterant, erubescant. Non enim hoc faciunt

ut erigantur, sed ut cadendo grauius affligantur.

[XXX] Si post Platonem aliquid emendare existimatur indignum, cur ipse Porphyrius nonnulla et non

parua emendauit? Nam Platonem animas hominum post mortem reuolui usque ad corpora bestiarum

scripsisse certissimum est. Hanc sententiam Porphyrii doctor tenuit et Plotinus; Porphyrio tamen iure

displicuit. In hominum sane non sua quae dimiserant, sed alia noua corpora redire humanas animas

arbitratus est. Puduit scilicet illud credere, ne mater fortasse filium in mulam reuoluta uectaret; et non

puduit hoc credere, ubi reuoluta mater in puellam filio forsitan nuberet. Quanto creditur honestius, quod

sancti et ueraces angeli docuerunt, quod prophetae Dei spiritu acti locuti sunt, quod ipse quem uenturum

Saluatorem praemissi nuntii praedixerunt, quod missi apostoli qui orbem terrarum euangelio repleuerunt,

-- quanto, inquam, honestius creditur reuerti animas semel ad corpora propria quam reuerti totiens ad

diuersa! Verum tamen, ut dixi, ex magna parte correctus est in hac opinione Porphyrius, ut saltem in solos

homines humanas animas praecipitari posse sentiret, beluinos autem carceres euertere minime dubitaret.

Dicit etiam ad hoc Deum animam mundo dedisse, ut materiae cognoscens mala ad Patrem recurreret nec

aliquando iam talium polluta contagione teneretur. Vbi etsi aliquid inconuenienter sapit (magis enim data

est corpori, ut bona faceret; non enim mala disceret, si non faceret), in eo tamen aliorum Platonicorum

opinionem et non in re parua emendauit, quod mundatam ab omnibus malis animam et cum Patre

constitutam numquam iam mala mundi huius passuram esse confessus est. Qua sententia profecto

abstulit, quod esse Platonicum maxime perhibetur, ut mortuos ex uiuis, ita uiuos ex mortuis semper fieri;

falsumque esse ostendit, quod Platonice uidetur dixisse Vergilius, in campos Elysios purgatas animas

missas (quo nomine tamquam per fabulam uidentur significari gaudia beatorum) ad fluuium Letheum

euocari, hoc est ad obliuionem praeteritorum:

Scilicet inmemores supera ut conuexa reuisant

Rursus et incipiant in corpora uelle reuerti. Merito displicuit hoc Porphyrio quoniam re uera credere

stultum est ex illa uita, quae beatissima esse non poterit nisi de sua fuerit aeternitate certissima, desiderare

animas corruptibilium corporum labem et inde ad ista remeare, tamquam hoc agat summa purgatio, ut

inquinatio requiratur. Si enim quod perfecte mundantur hoc efficit, ut omnium obliuiscantur malorum,

malorum autem obliuio facit corporum desiderium, ubi rursus implicentur malis: profecto erit infelicitatis

causa summa felicitas et stultitiae causa perfectio sapientiae et inmunditiae causa summa mundatio. Nec

ueritate ibi beata erit anima, quamdiucumque erit, ubi oportet fallatur, ut beata sit. Non enim beata erit

nisi secura; ut autem secura sit, falso putabit semper se beatam fore, quoniam aliquando erit et misera.

Cui ergo gaudendi causa falsitas erit, quo modo de ueritate gaudebit? Vidit hoc Porphyrius purgatamque

animam ob hoc reuerti dixit ad Patrem, ne aliquando iam malorum polluta contagione teneatur. Falso

igitur a quibusdam est Platonicis creditus quasi necessarius orbis ille ab eisdem abeundi et ad eadem

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!