[Pr] Gloriosissimam ciuitatem Dei siue in hoc ... - testielettronici.org
[Pr] Gloriosissimam ciuitatem Dei siue in hoc ... - testielettronici.org
[Pr] Gloriosissimam ciuitatem Dei siue in hoc ... - testielettronici.org
You also want an ePaper? Increase the reach of your titles
YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.
sese diuersis coloribus uelut uestibus induit et aliquando uiride atque hoc multis modis, aliquando

purpureum, aliquando caeruleum est. Quam porro delectabiliter spectatur etiam quandocumque turbatur,

et fit inde maior suauitas, quia sic demulcet intuentem, ut non iactet et quatiat nauigantem! Quid ciborum

usquequaque copia contra famem? quid saporum diuersitas contra fastidium, naturae diffusa diuitiis, non

coquorum arte ac labore quaesita? quid in tam multis rebus tuendae aut recipiendae salutis auxilia! Quam

grata uicissitudo diei alternantis et noctis! Aurarum quam blanda temperies! In fruticibus et pecoribus

indumentorum conficiendorum quanta materies! Omnia commemorare quis possit? Haec autem sola,

quae a me uelut in quendam sunt aggerem coartata, si uellem uelut conligata inuolucra soluere atque

discutere, quanta mihi mora esset in singulis, quibus plurima continentur! Et haec omnia miserorum sunt

damnatorumque solacia, non praemia beatorum. Quae igitur illa sunt, si tot et talia ac tanta sunt ista? Quid

d a bit eis quos praedestinauit ad uitam, qui haec dedit etiam eis quos praedestinauit ad mortem? Quae

bona in illa beata uita faciet eo, sumere, pro quibus in hac misera unigenitum suum filium uoluit usque ad

mortem mala tanta perferre? Vnde apostolus de ipsis in illud regnum praedestinatis loquens: Qui proprio,

inquit, filio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit eum, quo modo non et cum illo omnia nobis

donabit? Cum haec promissio complebitur, quid erimus! quales erimus! Quae bona in illo regno accepturi

sumus, quando quidem Christo moriente pro nobis tale iam pignus accepimus! Qualis erit spiritus

hominis nullum omnino habens uitium, nec sub quo iaceat, nec cui cedat, nec contra quod saltem

laudabiliter dimicet, pacatissima uirtute perfectus! Rerum ibi omnium quanta, quam speciosa, quam certa

scientia, sine errore aliquo uel labore, ubi Dei sapientia de ipso suo fonte potabitur, cum summa felicitate,

sine ulla difficultate! Quale erit corpus, quod omni modo spiritui subditum et eo sufficienter uiuificatum

nullis alimoniis indigebit! Non enim animale, sed spiritale erit,habens quidem carnis,sed sine ulla carnali

corruptione substantiam.

[XXV] Verum de animi bonis, quibus post hanc uitam beatissimus perfruetur, non a nobis dissentiunt

philosophi nobiles: de carnis resurrectione contendunt, hanc quantum possunt negant. Sed credentes multi

negantes paucissimos reliquerunt et ad Christum, qui hoc quod istis uidetur absurdum in sua resurrectione

monstrauit, fideli corde conuersi sunt, docti et indocti, sapientes mundi et insipientes. Hoc enim credidit

mundus, quod praedixit Deus, qui etiam hoc praedixit, quod hanc rem mundus fuerat crediturus. Neque

enim Petri maleficiis ea cum laude credentium tanto ante praenuntiare compulsus est. Ille est enim Deus,

quem (sicut iam dixi aliquotiens, nec commonere me piget) confitente Porphyrio atque id oraculis deorum

suorum probare cupiente ipsa numina perhorrescunt; quem sic laudauit, ut eum et Deum patrem et regem

uocaret. Absit enim, ut sic intellegenda sint quae praedixit, quo modo uolunt hi, qui hoc cum mundo non

crediderunt, quod mundum crediturum esse praedixit. Cur enim non potius ita, sicut crediturus tanto ante

praedictus est mundus, non sicut paucissimi garriunt, qui hoc cum mundo, quod crediturus praedictus est,

credere noluerunt? Si enim propterea dicunt alio modo esse credenda, ne, si dixerint uana esse conscripta,

iniuriam faciant illi Deo, qui tam magnum perhibent testimonium: tantam prorsus ei uel etiam grauiorem

faciunt iniuriam, si aliter dicunt esse intellegenda, non sicut mundus ea credidit, quem crediturum ipse

laudauit, ipse promisit, ipse compleuit. Vtrum enim non potest facere ut resurgat caro et uiuat in

aeternum, an propterea credendum non est id eum esse facturum, quia malum est atque indignum Deo?

Sed de omnipotentia eius, qua tot et tanta facit incredibilia, iam multa diximus. Si uolunt inuenire quod

omnipotens non potest, habent prorsus, ego dicam: mentiri non potest. Credamus ergo quod potest non

credendo quod non potest. Non itaque credentes quod mentiri possit credant esse facturum quod se

facturum esse promisit, et sic credant, sicuti credidit mundus, quem crediturum esse praedixit, quem

crediturum esse laudauit, quem crediturum esse promisit, quem credidisse iam ostendit. Hoc autem

malum esse unde demonstrant? Non erit illic ulla corruptio, quod est corporis malum. De ordine

elementorum iam disputauimus; de aliis hominum coniecturis satis diximus; quanta sit futura in corpore

incorruptibili facilitas motus, de praesentis bonae ualetudinis temperamento, quae utique nullo modo illi

comparanda est inmortalitati, in libro tertio decimo satis, ut opinor, ostendimus. Legant superiora operis

huius, qui uel non legerunt uel uolunt recolere quod legerunt.

[XXVI] Sed Porphyrius ait, inquiunt, ut beata sit anima, corpus esse omne fugiendum. Nihil ergo prode

est, quia incorruptibile diximus futurum corpus, si anima beata non erit, nisi omne corpus effugerit. Sed

iam et hinc in libro memorato quantum oportuit disputaui; uerum hic unum inde tantum commemorabo.

Emendet libros suos istorum omnium magister Plato et dicat eorum deos, ut beati sint, sua corpora

fugituros, id est esse morituros, quos in caelestibus corporibus dixit inclusos; quibus tamen Deus, a quo

facti sunt, quo possent esse securi, inmortalitatem, id est in eisdem corporibus aeternam permansionem,