29.06.2013 Views

[Pr] Gloriosissimam ciuitatem Dei siue in hoc ... - testielettronici.org

[Pr] Gloriosissimam ciuitatem Dei siue in hoc ... - testielettronici.org

[Pr] Gloriosissimam ciuitatem Dei siue in hoc ... - testielettronici.org

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

elicturi sunt sedes et ad loca poenalia perrecturi, ut malorum tormenta conspiciant praesentia corporali?

Absit; sed egredientur per scientiam. Hoc enim uerbo significatum est eos qui cruciabuntur extra futuros.

Propter quod et Dominus ea loca tenebras exteriores uocat, quibus contrarius est ille ingressus, de quo

dicitur seruo bono: Intra in gaudium Domini tui; ne illuc mali putentur ingredi, ut sciantur, sed ad illos

potius uelut egredi scientia, qua eos cognituri sunt, boni, quia id quod extra est cognituri sunt. Qui enim

erunt in poenis, quid agatur intus in gaudio Domini nescient; qui uero erunt in illo gaudio, quid agatur

foris in illis tenebris exterioribus scient. Ideo dictum est: Egredientur, quia eos etiam quae foris ab eis

erunt utique non latebunt. Si enim haec prophetae nondum facta nosse potuerunt per hoc, quod erat Deus,

quantulumcumque erat, in eorum mortalium mentibus: quo modo inmortales sancti iam facta tunc

nescient, cum Deus erit omnia in omnibus? Stabit ergo in illa beatitudine sanctorum semen et nomen;

semen scilicet de quo Iohannes ait: Et semen eius in ipso manet; nomen uero de quo per hunc Esaiam

dictum est: Nomen aeternum dabo eis. Erit eis mensis ex mense et sabbatum ex sabbato, tamquam luna ex

luna et requies ex requie, quorum utrumque ipsi erunt cum ex his umbris ueteribus et temporalibus in illa

lumina noua ac sempiterna transibunt. In poenis autem malorum et inextinguibilis ignis et uiuacissimus

uermis ab aliis atque aliis aliter atque aliter est expositus. Alii quippe utrumque ad corpus, alii utrumque

ad animum rettulerunt; alii proprie ad corpus ignem, tropice ad animum uermem, quod esse credibilius

uidetur. Sed nunc de hac differentia non est temporis disputare. De iudicio namque ultimo, quo fiet

diremptio bonorum et malorum, hoc uolumen implere suscepimus; de ipsis uero praemiis et poenis alias

diligentius disserendum est.

[XXIII] Daniel de hoc ultimo iudicio sic prophetat, ut Antichristum quoque prius uenturum esse

praenuntiet atque ad aeternum regnum sanctorum perducat narrationem suam. Cum enim uisione

prophetica quattuor bestias significantes quattuor regna uidisset, ipsumque quartum a quodam rege

superatum, qui Antichristus agnoscitur, et post haec aeternum regnum filii hominis, qui intellegitur

Christus: Horruit, inquit, spiritus meus, ego Daniel, in habitudine mea, et uisus capitis mei conturbabant

me. Et accessi, inquit, ad unum de stantibus, et ueritatem quaerebam ab eo de omnibus his, et dixit mihi

ueritatem. Deinde, quid audierit ab illo, a quo de omnibus his quaesiuit, tamquam eo sibi exponente sic

loquitur: Hae bestiae magnae quattuor quattuor regna surgent in terra, quae auferentur, et accipient

regnum sancti Altissimi et obtinebunt illud usque in saeculum et usque in saeculum saeculorum. Et

quaerebam, inquit, diligenter de bestia quarta, quae erat differens prae omni bestia, terribilis amplius ---

dentes eius ferrei et ungues eius aerei, manducans et comminuens et reliqua pedibus suis conculcans ---,

et de cornibus eius decem, quae erant in capite eius, et de altero, quod ascendit et excussit de prioribus

tria; cornu illud in quo erant oculi et os loquens magna, et uisus eius maior ceteris. Videbam, et cornu

illud faciebat bellum cum sanctis, et praeualebat ad ipsos, donec uenit uetustus dierum, et regnum dedit

sanctis Altissimi; et tempus peruenit, et regnum obtinuerunt sancti. Haec Daniel quaesisse se dixit.

Deinde quid audierit continuo subiungens: Et dixit, inquit (id est ille, a quo quaesierat, respondit et dixit):

Bestia quarta quartum regnum erit in terra, quod praeualebit omnibus regnis; et manducabit omnem

terram, et conculcabit eam et concidet. Et decem cornua eius decem reges surgent; et post eos surget

alius, qui superabit malis omnes, qui ante eum fuerunt; et tres reges humiliabit et uerba aduersus

Altissimum loquetur et sanctos Altissimi conteret et suspicabitur mutare tempora et legem; et dabitur in

manu eius usque ad tempus et tempora et dimidium tempus. Et iudicium sedebit, et principatum

remouebunt ad exterminandum et perdendum usque in finem; et regnum et potestas et magnitudo regum,

qui sub omni caelo sunt, data est sanctis Altissimi. Et regnum eius regnum sempiternum; et omnes

principatus ipsi seruient et obaudient. Hoc usque, inquit, finis sermonis. Ego Daniel; multum cogitationes

meae conturbabant me, et forma mea inmutata est super me, et uerbum in corde meo conseruaui. Quattuor

illa regna exposuerunt quidam Assyriorum, Persarum, Macedonum et Romanorum. Quam uero

conuenienter id fecerint, qui nosse desiderant, legant presbyteri Hieronymi librum in Danielem satis

erudite diligenterque conscriptum. Antichristi tamen aduersus ecclesiam saeuissimum regnum licet

exiguo spatio temporis sustinendum, donec Dei ultimo iudicio regnum sancti accipiant sempiternum, qui

uel dormitans haec legit, dubitare non sinitur. Tempus quippe et tempora et dimidium temporis unum

annum esse et duo et dimidium ac per hoc tres annos et semissem etiam numero dierum posterius posito

dilucescit, aliquando in scripturis et mensum numero declaratur; Videntur enim tempora indefinite hic

dicta lingua Latina; sed per dualem numerum dicta sunt, quem Latini non habent. Sicut autem Graeci, ita

hunc dicuntur habere et Hebraei. Sic ergo dicta sunt tempora, tamquam dicerentur duo tempora. Vereri

me sane fateor, ne in decem regibus, quos tamquam decem homines uidetur inuenturus Antichristus, forte

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!