29.06.2013 Views

[Pr] Gloriosissimam ciuitatem Dei siue in hoc ... - testielettronici.org

[Pr] Gloriosissimam ciuitatem Dei siue in hoc ... - testielettronici.org

[Pr] Gloriosissimam ciuitatem Dei siue in hoc ... - testielettronici.org

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

periturus esse credatur, sic a toto pars accipiatur in eo, quod dictum est: Ipsi peribunt, cum soli caeli

infimi perituri sint, quem ad modum in apostolica illa epistula a toto pars accipitur, quod diluuio perisse

dictus est mundus, quamuis sola eius cum suis caelis pars ima perierit. Sed quia hoc, ut dixi, non

dignabuntur, ne uel apostoli Petri adprobent sensum, uel tantum concedant conflagrationi nouissimae,

quantum dicimus ualuisse diluuium, qui nullis aquis, nullis flammis totum genus humanum perire posse

contendunt: restat ut dicant, quod propterea dii eorum Hebraeam sapientiam laudauerint, quia istum

psalmum non legerant.

In psalmo etiam quadragensimo nono de iudicio Dei nouissimo intellegitur dictum: Deus manifestus

ueniet, Deus noster, et non silebit. Ignis in conspectu eius ardebit, et in circuitu eius tempestas ualida.

Aduocabit caelum sursum et terram discernere populum suum. Congregate illi iustos eius, qui disponunt

testamentum eius super sacrificia. Hoc nos de Domino Iesu Christo intellegimus, quem speramus de caelo

esse uenturum ad uiuos et mortuos iudicandos. Manifestus enim ueniet inter iustos et iniustos iudicaturus

iuste, qui prius uenit occultus ab iniustis iudicandus iniuste. Ipse, inquam, manifestus ueniet et non silebit,

id est, in uoce iudicis euidens apparebit, qui prius cum uenisset occultus, ante iudicem siluit, quando sicut

ouis ad immolandum ductus est et sicut agnus coram tondente fuit sine uoce, quem ad modum de illo per

Esaiam legimus prophetatum et in euangelio uidemus impletum. De igne uero et tempestate, cum in

Esaiae prophetia tale aliquid tractaremus, quo modo essent haec intellegenda, iam diximus. Quod uero

dictum est: Aduocabit caelum sursum; quoniam sancti et iusti recte caelum appellantur, nimirum hoc est,

quod ait apostolus: Simul cum illis rapiemur in nubibus in obuiam Christo in aera. Nam secundum litterae

superficiem, quo modo aduocatur caelum sursum, quasi possit esse nisi sursum? Quod autem adiunctum

est: Et terram discernere populum suum, si tantummodo subaudiatur aduocabit, id est aduocabit et terram,

nec subaudiatur sursum, hunc uidetur habere sensum secundum rectam fidem, ut caelum intellegatur in

eis, qui cum illo iudicaturi sunt, et terra in eis, qui iudicandi sunt; ut aduocabit caelum sursum non hic

intellegamus "rapiet in aera", sed "in iudiciarias eriget sedes". Potest et illud intellegi aduocabit caelum

sursum "aduocabit angelos in supernis et excelsis locis, cum quibus descendat ad faciendum iudicium";

aduocabit et terram, id est homines in terra utique iudicandos. Si autem utrumque subaudiendum est, cum

dicitur et terram, id est et aduocabit et sursum, ut iste sit sensus: Aduocabit caelum sursum, et terram

aduocabit sursum: nihil melius intellegi existimo quam omnes qui rapientur in obuiam Christo in aera,

sed caelum dictum propter animas, terram propter corpora. Discernere porro populum populum, quid est

nisi per iudicium separare bonos a malis, tamquam oues ab haedis? Deinde conuersio sermonis ad angelos

facta est: Congregate illi iustos eius; profecto enim per angelicum ministerium res tanta peragenda est. Si

autem quaerimus, quos iustos ei congregaturi sint angeli: Qui disponunt, inquit, testamentum eius super

sacrificia. Haec est omnis uita iustorum: disponere testamentum Dei super sacrificia. Aut enim opera

misericordiae sunt super sacrificia, id est sacrificiis praeponenda, iuxta sententiam Dei dicentis:

Misericordiam uolo quam sacrificium; aut si super sacrificia "in sacrificiis" intellegitur dictum, quo modo

super terram fieri dicitur quod fit utique in terra: profecto ipsa opera misericordiae sunt sacrificia, quibus

placetur Deo, sicut in libro huius operis decimo me disseruisse reminiscor; in quibus operibus disponunt

iusti testamentum Dei, quia propter promissiones, quae nouo eius testamento continentur, haec faciunt.

Vnde congregatis sibi iustis suis et ad suam dexteram constitutis nouissimo utique iudicio dicturus est

Christus: Venite, benedicti patris mei, possidete paratum uobis regnum a constitutione mundi. Esuriui

enim, et dedistis mihi manducare, et cetera quae ibi proferuntur de bonorum operibus bonis et eorum

praemiis sempiternis per ultimam sententiam iudicantis.

[XXV] Propheta Malachiel siue Malachi, qui et angelus dictus est, qui etiam Esdras sacerdos, cuius alia

in canonem scripta recepta sunt, ab aliquibus creditur (nam de illo hanc esse Hebraeorum opinionem dicit

Hieronymus), iudicium nouissimum prophetat dicens: Ecce uenit, dicit Dominus omnipotens; et quis

sustinebit diem introitus eius, aut quis ferre poterit ut aspiciat eum? Quia ipse ingreditur quasi ignis

conflatorii et quasi herba lauantium; et sedebit conflans et mundans sicut argentum et sicut aurum, et

mundabit filios Leui, et fundet eos sicut aurum et argentum; et erunt Domino offerentes hostias in iustitia,

et placebit Domino sacrificium Iudae et Hierusalem, sicut diebus pristinis et sicut annis prioribus. Et

accedam ad uos in iudicio, et ero testis uelox super maleficos et super adulteros et super eos, qui iurant in

nomine meo mendaciter, et qui fraudant mercedem mercennarios et opprimunt per potentiam uiduas et

percutiunt pupillos et peruertunt iudicium aduenae, et qui non timent me, dicit Dominus omnipotens;

quoniam ego Dominus Deus uester, et non mutor. Ex his quae dicta sunt uidetur euidentius apparere in

illo iudicio quasdam quorundam purgatorias poenas futuras. Vbi enim dicitur: Quis sustinebit diem

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!