21.11.2013 Views

ANUARUL - DSpace

ANUARUL - DSpace

ANUARUL - DSpace

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

28 I. LUPAS

dempta fuerit, memorato Domino Praedae Vornik haeredibusque

et posteritatibus ipsius utriusque sexus universis in bis

mille et quingentis florenis hungaricalibus dedisse et inscripsisse

dinoscebatur tenoris infrascripti ; petens nos humillime ut

nos easdem literas, omniaque et singula in eisdem contenta,

ratas, gratas et accepta habentes, praesentibus literis nostris

inseri et inscribi facientes confirmare, insimul nostrum illis consensum

pariter et assensum benevolum praebere dignaremur.

Quarum quidem literarum tenor sequitur in hunc modum: Nos

Susanna Lorantfi Celsissimi Domini Principis condam Georgii

Rakoci Relieta Vidua etc. Memoriae commendamus etc. quod

Nos benignum habentes respectum fidelitatis, fideliumque obsequiorum

Generosi Domini Praedae Vornik etc., quae ipse

tam Regno Transilvaniae, quam vero Illustrissimis ac Celsissimis

quondam Georgius Rakoci Domino et marito nostro desideratissimo

et filio nostro charissimo, moderno, Principibus Transilvaniae

in omnibus rebus et negotiis fìdei et industriae suae

commissis fideliter et constanter exhibuit ac impendit exhibiturumque

et impensurum imposterum etiam nulli dubitamus. Accedente

etiam Illustrissimi Domini Principis Matthaei Bazarabii,

Regni Valachiae Iransalpinae Vaivodae ac haeredis perpetui

propterea facta intercessione totalem itaque et integram Portionem

nostram Possessionis in possessione Felseo Szombatfalva

districtuque Arcis nostrae Fogaras et Comitatu Albensi Transilvaniae

existensis habitam, quae hactenus a Generoso Domino

Stephano Sulyok de Szopor, Illustrissimi Domini Principis Transilvaniae,

filii nostri diarissimi thesaurario et consiliario intimo,

in et pro certa inscriptìonis summa ex benigno complacito

nostro tenta et possessa fuerat, quam nos e manibus ejus clementer

eximentes et redimentes, eandem simul cum cunctis suis

utilitatibus, pro veris et pertinentibus ad eandem de jure et

perpetuo ab antiquo spectare et pertinere debent, memorato Domino

Predae Vornik haeredibusque et posteritatibus ipsius utriusque

sexus universis in et pro his mille quingentis florenis

hungari(cis) dedimus, contulimus, inscripsimus et impignoravimus.

Assecurantes nihilominus affidentes et certificantes eosdem,

quod si temporis in successu nos vel successores, haeredesque

et posteri nostri universi eandem portionem possessionum

ab iis redimere et reusurpari rehabereque voluerimus vel

voluerint, extunc non aliter neque secus, nisi deposita ipsis prius

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!