21.11.2013 Views

ANUARUL - DSpace

ANUARUL - DSpace

ANUARUL - DSpace

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

56 I. LUPAŞ

tionem : Insuper Illustritati Vestrae quoque immediate repraesentare

et simul protestări non intermitto, quod parvum hoc

Capitale pupilli nullo modo ex tarn secure loco nempe interusurio

Brancovaniano, ubi simul notabile pupilii emolumentum

conccurit, debeat aut possit Viennam transferri pro censu minori.

Quemadmodum nec etiam diminui manifesta pupilii utilitas

me qua avum ac tutorem ullo modo consentiri patitur, imo

contra ea serio protestări ac reclamare conscientia ducor. Hoc

ipsum in suis ad Illustritatem Vestram responsoriis Dominimi

quoque Principem Brancovanum amica et consanguinea compassione

erga pupillum adductum velie et serio inculcare animadvertere

dignabitur. Quoad vero competens Interesse annuum

quod currit, nulla est difficultas, imo hac ipsa occasione

altefatus Dominus P. mandat punctualem ejus evolutionem.

Qua facta dignabitur Illustritas Vestra pie disponere, ut

mercator ille Viennensis apud quem pupillus intertenetur, quamprimum

in suo credito sex mensium prouti mihi modo Vienna

scribitur, excontentetur, ut possit necessariam pupilli curam usque

ad primum ver habere. Plura hoc super negotio intelligenda

ab Admodum Reverendo Patre Superiore Gallob eidem

relinquo, quae omnia perspectae Illustritatis Vestrae Iustitiae,

et erga pupillum pietăţi ac in me expertae bonităţi fiducia plenus

commendo, mansurus semper sincera devinctione, et nunquam

interitura gratitudine (qua in et pro posse, contentari non

intermittam) qualis distincta veneratione ad cineres subscribor.

Illustritatis Vestrae humillimus et obligatissimus servus

Bukurestini die 14-ta Ian. 744.

N. C. de Rosetti.

Inscripţio haec fuit :

A Monsieur Monsieur de Thorwesten Auditeur General

Lieutenant en Transylvanie pour Sfa] Mfajeste] la Reine d'Ongrie

present à. Hermanstatt.

Praesentem Copiam suo originali conformem esse attestor.

Cibinii 18-va Februarii 1744.

Josephus Wilhfelmus] Thorwesten

L. S. Sua in Hungaria et Bohemia

Regiae Majestatis Generalis Auditor

Locumtenens.

(Copie.)

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!