21.11.2013 Views

ANUARUL - DSpace

ANUARUL - DSpace

ANUARUL - DSpace

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

ANEXE 61

tem König dictum pupillum apud se recipere voluisse Dominus

Mainatti me certiorem facit, cessante ergo difficultate hoc exparte

supradictae Dominae meae Sororis, ego quoque jam sum

contentus, et nihil ulterius praetendo, atque ardentissime exopto,

ut tandem liberatus ex hoc Provincia et sub umbra alarum

Suae Majestatis Sacratissimae constitutus pupillum tan quam

proprium filium apud me accipiam, et sine ullo quaestu interteneam.

Quod superest dignabitur A(dm) R(ev) P(aternitas)

Vestra cum Domino Auditore circa adventum pupilli bene concertare,

ut statim primo vere sine ullo dilatione possit Coronam

venire, et apud dictam Dominam meam Sororem tandem

aliquando collocari. Et cum Dominus Mainatti mihi scribat mercatorem

apud quem degit et intertenetur pupillus, praetendere

sex menses nondum ipsi solutos pro intertentione cumque ob

hoc quasi minari, quod nolit amplius domi suae ipsum habere,

sic A (dm) R(ev) P(aternitatem) Vestram humillime rogo, ut cum

Domino Auditore ita disponere dignetur, ut ex censu Brancovaniano,

quod modo solvetur, prius et ante omnes dominus

mercator contentetur, ut nullum habere possit motivum, quo

minus charitative et diligenter debitam pupilli curam usque ad

primum ver habere possit. Iterato nunc A. R. P(aternitatem)

Vestram et obnixe exorandum habeo, ut si quo casu videret

apud Incl[it]um Auditoriatum minus e voto procedere firmissimum

nostrum iustumque intentum ne scilicet ullo modo capitale

Viennam transferatur, et sine ulla imaginabili causa vel

ratione e manibus Domini Principis Brancovani qua sanguine

juncti ad alienas, Deus seit, qua securitate, transponatur, tunc

dignabitur me tempestive informare, imo et benigno, Consilio

juvare, ut veterius ad Augustam Aulam meam justam instantiam

possim promovere, haec pro instructione sufficiant, reliquae

quae occurrere possent, comitto altae prudentiae, et expertae

Charitati A(dm) Rev. P(aternitati) Vestrae mansurus idem qui

supra. . (Copie.)

20.

Auditorul general Josif Wilhelm Thorwesten raportează

consiliului de răsboiu din Viena în chestiunea sumei de yooo

fl. capital rămas orfanului Ienson, fiul locotenentului austriac

omonim şi al Elisabetei Rosetti, nepoata lui Constantin Brâncoveanu.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!