21.11.2013 Views

ANUARUL - DSpace

ANUARUL - DSpace

ANUARUL - DSpace

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

ANEXE 59

1744.

Instructio.

1-mo ut capitale 7000 fl[orenorum] RfhenensiumJ pupilli

nepotis mei apud Interusurium Brancovanianum adhuc a vivente

ejus marre collocatum maneat integrum, et illibatum, uti absolute

pupilli emolumentum requirit, ex his praecipue causis, quod

et in dicto interusurio tutissimum existat, et S. E. Princeps

Brancovanus amica consanguineitate ductus eidem sex procento

non quinque prouti Viennae est solitum, annuatim exolvat,

quibus sic stantibus nullum rationabile videtur motivum, quo

illud capitale alio transferri debeat atque hinc sequitur

2-do, ut debitum 1500 flforenorum] RfhenensiumJ apud

Mercatorem Treutler a pie defuncto domino meo genere contractum,

non ex dicto capitali opporteat exolvi sed potius ex

venditis vel, ut verius dicam, projectis Viennae rebus pie defuncti

generi et filiae meae exolvatur in majori parte, residuum

vero dicti debiti ex annuo censu saepefati capitalis ac

tali modo et domino Treutler fiat satis, et pupilli capitale

manebit integrum, etsub meliori censu collocatum.

3-tio, quoad superius memoratas res praesertim gemmas

Viennae divenditas utilitas pupilli, quam ut qua avus et qua

tutor omnimodum quaerere in conscientia teneor, me protestari

cogit contra venditionem illam cum summo pupilli detrimento

factam, nam praecipue gemmae illae, quas proprio meo aere

emptas pie defunctae filiae meae in dotem dederam, ne medietatem

quidem pretij a me ohm exoluti, assequuntur in dieta viennensi

venditione, ut ex specificatione vidi, quo super nihil

quicquam mihi vel significatum vel communicatum ilio tempore

fuit; unde quam notabile praejudicium illinc pupillo fuerit illatum,

meridiana luce clarius apparet. De quo statim ac intellexi,

illieo quamvis irrito huiusque conatu protestari desuper per

correspondentem meum dominum Nicolaum Mainatti non intermisi.

4-to, Posteaquam Excelsum Aulae Bellicum Consilium ad

meas justas factas repraesentationes benigne annuere, meque

qua tutorem legitimum ac naturalem pupilli agnoscere et

declarare dignatum sit, adductus cum insito erga eum et simul

educatione ejusdem de meliori consulere volens, praesertim

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!