12.06.2013 Views

AAS 70 [1978] - El Vaticano

AAS 70 [1978] - El Vaticano

AAS 70 [1978] - El Vaticano

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

Sacra Congregatio pro Episcopis 133

Quapropter suppleto, quatenus opus sit, eorum interesse habentium

vel habere praesumentium consensu, praesenti decreto, perinde vali­

turo ac si Apostolicae sub plumbo Litterae datae forent, quae sequuntur

decernit :

1. a dioecesi Bovinensi separat atque perpetuo dioecesi Arianensi ad­

nectit integrum territorium municipii vulgo (( Montaguto » nuncupati ;

2. a dioecesi vero Arianensi distrahit atque perpetuo Bovinensi dioe­

cesi adnectit integrum territorium municipii vulgo « Monteleone » ap­

pellati.

Quamobrem documenta et acta praefatorum territoriorum clericos,

fideles et bona temporalia forte respicientia a curia a qua ad curiam cui

illa nuper sunt aggregata, ab eis ad quos spectat, quam primum,

transmittantur.

Ad clerum quod attinet, simul ac praesens decretum ad effectum

deductum fuerit, sacerdotes Ecclesiae illi adscripti censeantur in cuius

territorio ecclesiasticum beneficium aut officium detinent; ceteri autem

sacerdotes, clerici seminariique tirones dioecesi illi incardinati maneant

vel incardinentur in cuius territorio legitimum habent domicilium.

Ad haec perficienda sacra Congregatio pro Episcopis Exc.mum P. D.

Iosephum Lenotti, Episcopum Fodianum, Bovinensem et Troianum de­

putat, necessarias et opportunas eidem tribuens facultates, etiam subde­

legandi, ad effectum de quo agitur, quemlibet virum in ecclesiastica di­

gnitate constitutum, onere imposito ad eandem sacram Congregationem,

cum primum fas erit, authenticum exemplar actus peractae exsecutionis

remittendi.

Contrariis quibuslibet minime obstantibus.

Datum Romae, ex Aedibus sacrae Congregationis pro Episcopis,

die 15 mensis novembris 1977.

L. & S.

93 SEBASTIANUS Card. BAGGIO, Praefectus

ffi Ernestus Civardi, Archiep. tit. Serdicen., a Secretis

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!