12.06.2013 Views

AAS 70 [1978] - El Vaticano

AAS 70 [1978] - El Vaticano

AAS 70 [1978] - El Vaticano

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

322 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale

talis legitimae nominationis inter clerum ac populum eiusdem regionis

approbamus singula, quae adhuc Sacra Congregatio pro Sacramentis et

Cultu Divino pro factis a Nobis facultatibus hac in re constituit, ac

vi istarum Litterarum edicimus Beatam Virginem Mariam, diu honora-

tam sub effigie et nomine populari « Nuestra Señora de Lluch », posthac

esse pieque excoli posse caelestem coram omnipotenti Deo Patronam ur­

bis Alcirae intra archidioecesis Valentinae fines ; quocirca concedimus si­

mul cuncta iura ac privilegia liturgica quae cum eius modi patronis

cohaerent, dummodo diligenter serventur normae instructionis Sacrae

Congregationis pro Cultu Divino « de Calendariis recognoscendis » n.

30. Prohibentes vero ne quidquam his Litteris Nostris obstet volumus

quidem ut plenam suam vim ut nunc ita in posterum tempus exserant.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die xxx

Martii mensis, anno MCMLXXVIII, Pontificatus Nostri quinto decimo.

L. ©S.

© IOANNES Card. VILLOT, Secretarius Status

In Secret. Status tab. n. §lfil2! s.

II

Dei Genetrix Virgo Maria nomine appellata « Dominae Nostrae a

Refugio » in oppido Chinavita dioecesis Garagoënsis confirmatur eius­

dem illius novae dicionis in Columbia caelestis apud Deum Patrona.

PAULUS PP. VI

Ad perpetuam rei memoriam. — Probatus ille pridem Christiani populi

mos salutariter etiamnunc servatur ut Caelites sancti, qui publico

cultu ab Ecclesia honorantur, interdum praeterea nominatim deligantur

a minoribus singulisque communitatibus per orbem tamquam proprii

apud Deum patroni ac validi tutores. Hoc videlicet saepissime

contingit in sanctissima Iesu Christi Matre ; nam iustissimis quidem de

causis, commonente Concilio Vaticano Secundo, eadem « B. Virgo in

Ecclesia, titulis Advocatae, Auxiliatricis, Adiutricis, Mediatricis invocatur

» (Lumen Gentium, 62). Cum igitur paulo antea dioecesis nova

constituta esset in Columbia Garagoënsis nomine ibidemque institutus

sacrorum Antistes Venerabilis Frater Ioannes Eliseus Mojica, vix ullam

interposuerunt moram Pastor ille et grex quin ad certiorem suae di-

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!