12.06.2013 Views

AAS 70 [1978] - El Vaticano

AAS 70 [1978] - El Vaticano

AAS 70 [1978] - El Vaticano

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

206 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale

tum ad Romanum Pontificem pervenerunt, Causae beatificationis in­

troductionem postulantes.

Servatis igitur de iure servandis, Sacra tunc Rituum Congregatio,

scriptis eidem Dei Famulae tributis rite perpensis, Decreto diei 10

Decembris a. 1964, approbante Ioanne Papa XXIII, nihil obstare edixit

quominus ad ulteriora procedi posset. Quapropter, instante Rev.do P.

Paulo Molinari, e Societate Iesu, postulatore legitime constituto huius

Causae, habitus est die o mensis Aprilis anno hoc 1977 Congressus Pe­

culiaris S. Congregationis pro Causis Sanctorum, in quo dubium discu­

tiendum fuit positum : An Causa Servae Dei introducenda sit. Post­

modum die o Iulii eodem anno, coacta est Congregatio Peculiaris, in

qua super eodem dubio Patres Cardinales, ponente seu relatore Em.mo

ac Rev.mo Domino Pericle Felici, disceptarunt ; qui quidem affirmative

responderunt, Causam scilicet esse introducendam, si Summo Ponti­

fici placuisset.

Facta deinde de praemissis omnibus Paulo Papae VI per infrascrip­

tum Cardinalem Praefectum fideli relatione, Sanctitas Sua responsum

Sacrae Congregationis pro Causis Sanctorum ratum habuit et confir­

mavit.

Datum Romae, die 7 Iulii a. D. 1977.

L. ©S.

CONRADUS Card. BAFILE, Praefectus

ffi Iosephus Casoria, Archiep. tit. Foronovan., a Secretis

IV

VENETEN.

Beatificationis et Canonizationis Servae Dei Mariae Ludovicae Elisabeth de

Lamoignon Comitissae Molé de Champlâtreux (in religione, Matris a

S. Ludovico), Fundatricis Congregationis Sororum a Caritate Sancti Lu­

dovici.

SUPER DUBIO

An eius Causa introducenda sit

« Aestimo praecipuam sponsae Christi virtutem caritatem esse in

amorem promanantem. In religiosa vita omnia exercitia et principium

et finem habeant oportet caritatem » (Positio super Introductione Cau-

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!