12.06.2013 Views

AAS 70 [1978] - El Vaticano

AAS 70 [1978] - El Vaticano

AAS 70 [1978] - El Vaticano

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

522

Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale

parva domo adstit, quasi caritatis tirocinium exercens, meritissime. Sa­

cerdotio auctus die 31 Martii anno 1827, animarum zelo, morum sua­

vitate, humilitate omnique virtute clarum apostolatum coepit et per­

rexit, Capuccinorum vitam primo anhelans sed, e Dei cognita volun­

tate, renunciatam. Dum vero anno 1829 periculum exstinctionis par­

vo Derelictarum instituto incumbit, humillimae etiam mendicationi se

dedidit, laboribus et iniuriis numquam fractus, quin immo, Dei pro­

videntiae heroice fisus, institutum ipsum cum P. Carolo late amplia­

vit, tenaci qua erat praeditus voluntate atque peritia, necnon super­

naturali magnanimitate. In hanc novam domum caritatis iam ducentae

derelictae puellae exceptae sunt anno 1837, sed ante obitum Servi Dei

fere quadringentae scholis et victu, aut etiam hospitio donatae ibi erant :

innumerae vero quae per eius institutum in posterum in salutis portum

perventurae erant. Quae vero piae mulieres ab initio puellarum educa­

tioni se dedebant anno 1845, in Dominicae Nativitatis sollemniis, Or­

dinario adprobante, in sodalitium cooptatae sunt, votis privatis emis­

sis. Quae promptissimo animo, ab eo incitatae ipso anno 1848 vulneratis

medendis operam dederunt, et anno 1855 cholera civibus affectis, anno

autem 1859 rursus vulneratis in bello, plaudentibus civibus de generosis

exemplis et bono societatis procurato.

Perarduum quidem opus, at fructuosissimum in periclitantium ani­

marum salutem : fuit profecto institutum ipsum in Utinensi urbe bene­

ficentiae maximum pro educandis puellis pauperioribus vel orphanis :

populi filias, e miseria haud raro ereptas vel et lamentabili spiritus

statu, christiana institutione, scholis laboris et litterarum, hospitio,

optimo Sororum magisterio, familiari ac fere materna benevolentia,

religionis validissimis adiumentis, sanis solaciis Dei Servus ita dona­

vit liberali animo, omnibus suis posthabitis commodis, ac prudentissi­

me rexit, ita ut et publicae adsistentiae procuratores in quodam inter­

nationali conventu (Mediolani a. 1880 habito) eius administrationem

laude extolli audierint. At praeterea Dei Servus puellis locum et bene­

ficium laboris procurare satagebat : quod si interdum labore et loco

vacassent, in aptam domum v. Provvedimento appellatam, eas excipie-

bat, donec novum salarium locumque invenissent. Triginta annos in­

stitutum ipse Dei Servus moderatus est, multis calamitatibus probatus,

sed numquam animo fractus ; impavide enim superavit, Dei providentiae

semper fisus atque B. V. Mariae intercessioni cum protectione S. Caie­

tani, et annos alimentorum inopiae, et civilium auctoritatum neglectum,

et iniustas obliviones, et lites contra Instituti iura illatas, et impios

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!