12.06.2013 Views

AAS 70 [1978] - El Vaticano

AAS 70 [1978] - El Vaticano

AAS 70 [1978] - El Vaticano

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

Sacra Congregatio pro Gentium Evangelizatione 997

tantummodo academicorum graduum diplomatumque ac aliorum quorumlibet

scholae testimoniorum agnitione publica retenta.

Sacra Congregatio pro Institutione Catholica, quae peractam privationem

maerenti animo conqueritur quaeque tamen spem firmam alit

rem in pristinum quam primum redituram, ne interim academica Sacrae

Theologiae studia in discrimine versentur eiusque studentes damno

quomodolibet afficiantur, hoc Decreto Sacrae Theologiae Facultatem,

in studiorum Melevitanae Universitatis gremio hucusque vigentem, exinde

unicae Exc.mi Ordinarii loci auctoritati obnoxiam esse declarat decernit

que ; quam etiam tamquam canonicam Facultatem plene agnoscit,

iuxta academicam Ecclesiae legem de studiis ecclesiasticis rite ordinandam,

praesertim ad curriculi structuram quod attinet, ad Docentes, ad

condiciones pro examinibus ad gradus fideliter implendas. Insuper, Sacra

eadem Congregatio memoratum Ordinarium loci, Archiepiscopum

Melitensem pro tempore, memoratae Facultatis Magnum Cancellarium

constituit renuntiatque, omnibus eidem agnitis atque tributis iuribus ac

officiis huiusmodi muneri inhaerentibus, ante omnia Facultatem omnimode

tutandi ac promovendi necnon diligenter invigilandi, ut academica

Ecclesiae lex ab omnibus quorum interest ad amussim fideliterque expleatur.

Ceteris servatis de iure servandis, in primis peculiaribus Facultatis

Statutis, iuxta eandem academicam Ecclesiae legem excusis atque

ab hac Sacra Congregatione approbatis; contrariis quibuslibet minime

obstantibus.

Datum Romae, ex Aedibus Sacrae Congregationis pro Institutione

Catholica, d. xxi m. Octobris a. D. MCMLXXVIII, in festo sancti Matthaei

Apostoli.

L. © S.

GABRIEL MARIA Card. GARRONE, Praefectus

86 A. M. JAVIERRE, Archiepiscopus tit. Matensis, a Secretis

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!