12.06.2013 Views

AAS 70 [1978] - El Vaticano

AAS 70 [1978] - El Vaticano

AAS 70 [1978] - El Vaticano

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

760

Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale

lizatione quae, ad aptius efficaciusque Sanctae Ecclesiae regimini in

Statu Insularum Fisiensium consulendum, proposuit ut ibidem Nuntiatura

Apostolica conderetur. Quae cum ita sint, Nos, certa scientia ac

matura deliberatione, harum Litterarum Apostolicarum vi, in regione,

quam diximus, Nuntiaturam Apostolicam constituimus, eidemque omnia

et singula deferimus iura, privilegia, honores et praerogativas, quae

solent huiusmodi Legationibus conferri. Decernimus praeterea, ut conditae

Nuntiaturae Apostolicae sedes in urbe principe Suvae ponatur.

Quae vero per praesentes Litteras Apostolicas statuimus, firma sint

omnino nunc et in posterum, vimque suam habeant contrariis quibuslibet

non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die xn

mensis Septembris, anno mcmlxxviii, Pontificatus Nostri primo.

L. m s.

& Ioannes Card. Villot, Secretarius Status

In Secret. Status tab. n. 64/S.V.

EPISTULAE

I

Data Iosepho S.R.E. Card. Ratzinger, Archiepiscopo Monacensi et Fri­

singensis electo Misso Extraordinario ut sollemniis praesideret ad com­

plendum « Annum Marianum » in Aequatorianae Reipublicae urbe Guaya-

quilio.

Laudum concentus, quo beatissima Virgo Maria in orbe terrarum

solet celebrari, sublimius extolletur — quemadmodum licet praevideri

— hoc mense Septembri in Civitate Aequatoriana, ac quidem in urbe

Guayaquilio, ubi, ad complendum ac terminandum indictum Annum

Marianum, Conventus ex tota Natione honori Deiparae eiusdem agetur.

Viget quidem ibidem memoria similis Coetus, ante viginti annos in praedictam

urbem coacti, qui egregiis caeremoniis et spiritualium fructuum

copia exstat insignis.

Consilio profecto sapienti, quippe quod ad huius aetatis postulatio­

nes ac necessitates referatur, duo documenta Magisterii Romani Ponti-

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!