12.06.2013 Views

AAS 70 [1978] - El Vaticano

AAS 70 [1978] - El Vaticano

AAS 70 [1978] - El Vaticano

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

418

Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale

Ad vos enim, ut filios Sancti Francisci, quam maxime pertinet horta­

mentum Concilii, ex quo, contemplationem cum amore apostolico con­

iungentes, 7

«eximium testimonium reddatis, mundum transfiguran

Deoque offerri non posse sine spiritu beatitudinum )). 8

Ordo vester his annis proxime praeteritis in nonnullas regiones per-

vasit, novis coenobiis constitutis : quod est signum incrementi atque

laudis gaudiique materia. Notae sunt quidem difficultates, quibus quoad

vocationes hisce temporibus laboratur. Etsi ergo familia vestra satis

auctibus crevit — ad quod etiam plures sodales operam contulisse di­

cuntur — tamen semper erit vobis annitendum, ut illi evadant nume­

rosiores, qui tot necessitatibus Ecclesiae hominumque societatis subve­

niant. Quod fit potissimum precibus, secundum illud: «rogate... Do­

minum messis, ut mittat operarios in messem suam », 9

et vitae exemplis,

siquidem, ut ait Seraphicus Patriarcha : « Omnes fratres operibus prae­

dicent )). 10

Haec prorsus consonant cum iis, quae Concilium hac de re

edixit : « Meminerint ... sodales exemplum propriae vitae optimam com­

mendationem esse sui instituti et invitationem ad vitam religiosam ca-

pessendam ». u

Disciplina conversationis vestrae, sicut et ceterorum religiosorum,

necnon et Christifidelium, est ipsa vita Beatae Mariae Virginis, 12

quam,

ab originalis peccati labe immunem, vos peculiari prosequimini cultu.

Ad eam imitandam vos provocat Beatus Maximilianus Kolbe, qui est

Ordinis vestri clarissimum lumen et qui vitam evangelicam Franci-

scalem Marianam excellentissimo proposito ipse coluit vobisque quasi

spiritualem hereditatem reliquit.

Haec, dilecti filii, vobis exposuimus, ut consideraretis, haec monita

paterno animo vobis voluimus adhibere, siquidem in vobis non levem

spem et expectationem collocamus. Quae omnia ut feliciter eveniant, vo­

bis, qui hic adestis, et universis sodalibus vestris Benedictionem Aposto­

licam, benevolentiae Nostrae testem, libentissime impertimus.

8

7

9

10

11

12

Cfr. Perfectae caritatis, 5.

Cfr. Lumen gentium, 31.

Mt 1, 33.

Regula non buttata, XVII.

Perfectae caritatis, 25.

Cfr. S. Ambros. De virginitate, 2, 2, 15; Perfectae caritatis, 25.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!