12.06.2013 Views

AAS 70 [1978] - El Vaticano

AAS 70 [1978] - El Vaticano

AAS 70 [1978] - El Vaticano

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

Sacra Congr. pro Religiosis - Saera Congr. pro Episcopis 477

ritus Domini: Iesus Christus, dextera Dei exaltatus (Act. 2, 33), Spi­

ritum a Patre promissum in discipulos suos effudit (LG, 5). Si Spi­

ritus est veluti anima Corporis (cfr. LG, 7), Christus est revera Caput

(cfr. LG, 7) ; ex utroque igitur procedit organica membrorum cohaesio

(cfr. 1 Cor. 12-13; Col. 2, 19). Ideo in his nequit esse vera erga Spi­

ritum docilitas absque erga Dominum fidelitate, qui Illum mittit; a

Christo enim totum corpus, per nexus et coniunctiones subministratum

et constructum, crescit in augmentum Dei (Col. 2, 19).

Propterea organica Ecclesiae communio non est tantummodo spiri­

tualis, id est quoquo modo enata a Spiritu Sancto atque suapte natura

ecclesialibus quibuscumque muneribus prior eorumque parens, sed est

simul hierarchica, quatenus vitali motu a Christo-Capite derivata.

Dona ipsa a Spiritu illata utique sunt ex Christi voluntate et natura­

liter ad compaginem Corporis directa, cuius functiones et actiones vi­

vificentur. Christus Corporis Caput est, principium, primogenitum ex

mortuis, ut sit in omnibus primatum tenens (cfr. LG, 7; Col. 1, 15-18).

Itaque organica Ecclesiae communio, sive in suo aspectu spirituali sive

in hierarchica natura, a Christo Eiusque Spiritu simul originem vini­

que ducit. Recte igitur et iure Paulus Apostolus voces in Christo et in

Spiritu intime ac vitaliter convergentes saepius enuntiavit (cfr. Eph.

2, 21-22; et passim in Epistolis).

6. Dominus ipse in Ecclesia sua varia ministeria instituit, quae ad

bonum totius Corporis tendunt (LG, 18) ; ex quibus episcopale ministe­

rium est ceterorum omnium fundamentum. Episcopi autem, in commu­

nione hierarchica cum Romano Pontifice, Collegium Episcopale consti­

tuunt, ita ut in solidum manifestent et ad effectum perducant Christi-

Capitis munus in Ecclesia-Sacramento ; nam in Episcopis, quibus presby­

teri assistunt, adest in medio credentium Dominus Iesus Christus, Pon­

tifex Summus ... (Episcopi) ipsius Christi Magistri, Pastoris, et Ponti­

ficis partes sustinent et in eius persona agunt (LG, 21 ; cfr. 27 ; 28 ;

PO, 1; CD, 2; PO, 2). Nemo alius nisi Episcopus in Ecclesia organi­

cam fecunditatis (cfr. LG, 18; 19), unitatis (cfr. LG, 23) et spiritualis

potestatis (cfr. LG, 22) functionem adeo fundamentalem explicat, ut in

omnem ecclesialem activitatem influat. Quamvis enim in Populo Dei

plurima alia munera ac incepta tribuantur explenda, tamen Romano

Pontifici et Episcopis, sicut Capiti in Corpore, ministerium competit

discriminandi vel componendi (cfr. LG, 21), quod secum fert specialium

Spiritus donorum abundantiam ac peculiare charisma ordinandi diversa

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!