12.06.2013 Views

AAS 70 [1978] - El Vaticano

AAS 70 [1978] - El Vaticano

AAS 70 [1978] - El Vaticano

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

758 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale

dilecto prorsus consentiens, nec ullam interposuit moram quin a Sede

Apostolica impetraret electio illa ut rata haberetur. Audita proinde sen­

tentia Sacrae Congregationis pro Sacramentis et Cultu Divino, Nos,

qui persuaserimus Nobis publicam hanc appellationem ac venerationem

novam feliciter provecturam esse veterrimum Mariae Virginis honorem

et cultum eisdem in locis, potestate Apostolica Nostra Beatam Dei Gene-

tricem sub titulo Dominae Nostrae ab Itinere Prospero confirmamus

principalem apud Deum Patronam urbis ac municipii Itabirito in archi­

dioecesi Marianensi Brasiliae, dum iura cuncta et privilegia liturgica eo

spectantia simul concedimus. Attamen praecipimus ut singulis reli­

giose obtemperetur regulis quae secundum Instructionem eiusdem Sacrae

Congregationis « de Kalendariis particularibus atque Officiorum et Mis­

sarum Propriis recognoscendis» n. 30 custodiantur oportet; contrariis

quibuslibet minime obstantibus. Ceterum volumus ut hae Litterae No­

strae ad amussim servatae suos omnes tam nunc quam posthac exserant

effectus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub Anulo Piscatoris, die i

mensis Septembris, anno mcmlxxviii, Pontificatus Nostri primo.

L. © s.

In Secret. Status tab. n. 271.

SJ Ioannes Card. Villot, Secretarius Status

II

Sacra dioecesis Placentinae aedes Beatae Virgini Mariae sub titulo « a Con­

solatione » vel etiam « a Sancto Marco » dicata legitime attollitur ad con­

dicionem dignitatemque Basilicae Minoris.

IOANNES PAULUS PP. I

Ad perpetuam rei memoriam. — Progredientibus iam plurium saeculorum

aetatibus sacrarium Bedoniae intra dioecesis Placentinae fines

cultui dicatum Beatae Virginis Mariae a Consolatione sive, vulgari ex

appellatione, Dominae Nostrae a Sancto Marco, ita adsidue studioseque

frequentatum est tamquam seminarium pietatis fidelium et sedes institutionis

sacerdotum et meta undique illuc peregrinantium ut non tantum

quasi centrum quoddam vitae totius dioecesanae pridem evaserit sed nuperius

etiam instaurata reluxerit ampliore aedium complexu situ rerum

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!