12.06.2013 Views

AAS 70 [1978] - El Vaticano

AAS 70 [1978] - El Vaticano

AAS 70 [1978] - El Vaticano

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

Sacra Congregatio pro Causis Sanctorum 73

vembris anno 1727 animam efflavit, praemium operariorum vineae Do­

mini recepturus.

Sanctitatis fama, qua Servus Dei in vita gavisus est, post mortem per

duo ferme saecula perseveravit, donec tandem, superatis temporum dif­

ficultatibus, sodales Collegii Missionariorum Oblatorum Rhaudensium,

quos ad id cohortati sunt Summi Pontifices Pius X et Pius XI, petierunt

ut Causa de Beatorum Caelitum honoribus eidem Servo Dei decernendis

ageretur. Processus itaque episcopali potestate instructus est annis 1924-

1927 apud Curiam archiepiscopalem Mediolanensem Romamque fuit

transmissus. Cum autem in eodem processu, post duo saecula celebrato,

testes inducti et excussi illi tantum fuissent quos ius vocat de auditu

auditus vel traditionis, Causa Servi Dei pertractanda erat ad normam

Litterarum Apostolicarum quae incipiunt a verbis Già da qualche tempo,

motu proprio die 6 Februarii a. 1930 a Pio Papa XI datarum. Hinc

Causa ipsa Sectioni Historicae Sacrae tunc Rituum Congregationi com­

missa est. Quae Sectio Historica, documentis et testimoniis scriptis un­

dique diligenter collectis eorumque valore ad trutinam criticae me­

thodi expensis, amplam Positionem super Introductione Causae et super

virtutibus ex officio concinnavit annoque 1952 in vulgus edidit, quamque

Coetus Consultorum in historia peritorum die 18 Iunii eodem anno cunc­

tis suffragiis laudavit. Scriptis vero Servo Dei tributis rite examinatis,

editum est decretum die 4 Maii a. 1954, quo edicebatur ex scriptorum

Servi Dei capite nihil Causae progressioni obstare. Quapropter, ser­

vatis servandis, Ioannes Papa XXIII commissionem introductionis Causae

penes Apostolicam Sedem propria manu, uti moris erat, obsignavit.

Recognita postmodum, die 2 Martii a. 1962, oboedientia Decretis ab

Urbano Papa VIII super indebito cultu latis, de virtutibus Servi Dei

theologalibus et cardinalibus eisque adnexis disceptatum est apud Sacram

hanc pro Causis Sanctorum Congregationem, et quidem primum, die

23 Novembris a. 1976, in Congressu, qui vocatur, Peculiari Officialium

Praelatorum Patrumque Consultorum ; et deinde, die 25 Ianuarii anni

huius 1977, in Congregatione Plenaria Patrum Cardinalium, ponente seu

referente Cardinali Francisco Carpino ; qui quidem proposito dubio num

Servi Dei virtutes heroicum attigissent gradum, adfirmando respon­

derunt.

Quibus de rebus facta per subscriptum Praefectum, die 14 mensis

Aprilis hoc eodem anno, fideli relatione Summo Pontifici Paulo VI,

Sanctitas Sua vota Sacrae Congregationis pro Causis Sanctorum rata

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!