12.06.2013 Views

AAS 70 [1978] - El Vaticano

AAS 70 [1978] - El Vaticano

AAS 70 [1978] - El Vaticano

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

8

Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale

minariique tirones ei, in qua legitime degunt. Mandamus denique ut

omnia documenta et acta, ad dioecesim Vianensem Castelli quoquo modo

pertinentia, ad eius Curiam a Bracarensi transferantur, in tabulario

religiose custodienda. Haec quae praescripsimus ad effectum adducat Venerabilis

Frater Angelus Felici, quem diximus, vel ab eo delegatus sacerdos.

Qui autem negotium perfecerit, congrua documenta exaranda

curet et ad Sacram Congregationem pro Episcopis mittat, usitato more

signata atque sigillo impressa.

Hanc Constitutionem Apostolicam sive nunc sive in posterum efficacem

esse et fore volumus, contrariis quibuslibet non obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die tertio mensis Novembris, anno

Domini millesimo nongentesimo septuagesimo septimo, Pontificatus

Nostri quinto decimo.

© IOANNES Card. VILLOT © SEBASTIANUS Card. BAGGIO

Secretarius Status S. Congr. pro Episcopis Praefectus

Loco 83 Plumbi

In Secret. Status tai)., 3S7754.

Iosephus Del Ton, Proton. Apost.

Alfredus Zanchi, Proton. Apost. s. n.

III

AVKAENSIS

Detractis nonnullis territoriis ab archidioecesi Onitshaënsi, nova in Nigeria

dioecesis conditur, Avkaënsis nomine.

PAULUS EPISCOPUS

SERVUS SERVORUM DEI

AD PERPETUAM REI MEMORIAM

Verba Christi sancta : « Euntes ergo in mundum universum, praedicate

Evangelium omni creaturae ...ego vobiscum sum » {Marc. 16,

15), tum scilicet adorandi Filii Dei praesentissimo auxilio, tum inexhausto

Apostolorum christianorumque labore, tam felicem exitum habuerunt,

ut iam nullus sit terrae angulus, in quo sancta Christi religio non cognoscatur.

Qua re, volentibus Nobis operi propagandae fidei christianae

in Nigeria aptius consulere, bene fieri visum est, si ibi novam condere-

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!