12.06.2013 Views

AAS 70 [1978] - El Vaticano

AAS 70 [1978] - El Vaticano

AAS 70 [1978] - El Vaticano

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

496 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale

Episcopi, in dialogo cum Superioribus Religiosis cumque omnibus

operantibus in campo pastorali Dioeceseos, conentur discernere quid

Spiritus exigat modosque excogitent novas parandi apostolicas quas vocant

praesentias, ita ut difficultates in ipso Dioeceseos ambitu enatas

obire valeant. Hoc autem studium de apostolica praesentia renovanda

minime efficere debet, ut illa manens adbuc efficacia aliarum apostolatus

formarum, quae traditionis sunt propriae, scholarum scilicet (cfr. S.

Congr. pro Ed. Cath., La Scuola Cattolica, 19.3.1977 ; L'Osservatore

Romano, 6.7.1977), missionum, operosae praesentiae in nosocomiis, servitiorum

socialium, etc., omnino neglegatur; istae autem omnes traditionis

formae opus est, ut sine cunctatione et iuxta Concilii directivas

normas temporumque necessitates diligenter et opportune accommodentur.

41. Nova vero apostolica incepta, quibus iugiter initium detur, intento

studio delineentur. Episcoporum est, ex una parte, non Spiritum

exstinguere, sed omnia probare et quod bonum est tenere (cfr. 1 Ths.

5, 12; et 19-21; LC, 12), ita tamen^ut spontanea navitas eorum qui in

opere partem habent servetur ac foveatur {AC, 30) ; Superiores Religiosi,

ex altera parte, alacri cooperentur animo et in dialogo cum Episcopis

ad solutiones explorandas, ad programmata de optionibus actis

disponenda, ad experimenta, vel prorsus nova, ineunda, semper tamen

agendo sive pro urgentioribus Ecclesiae necessitatibus sive iuxta Magisterii

normas et orientationes ac proprii Instituti indolem.

42. Numquam praetermittatur studium auxilia vicissim reciprocandi

inter Episcopos et Superiores in obiective perpendendo et aeque iudi­

cando nova iam inchoata experimenta, ut non solum evasiones ac fru-

strationes, sed etiam discriminum ac digressionum pericula vitentur.

Horum igitur inceptorum recognitio statis temporibus fiat; atque,

nisi res ad bonum exitum pervenerit (cfr. Evang. nunt., 58), humilitas

quidem, et simul etiam necessaria firmitas adhibeatur, ut recognitum ex­

perimentum vel corrigatur vel suspendatur vel aptius dirigatur.

43. Non parum fidelibus detrimento erit quod aberrantia quaedam

incepta aut aliquorum factorum ambiguitates diutius tolerentur. Epi­

scopi igitur et Superiores, invicem inter se fiduciam alentes ac se­

cundum uniuscuiusque implenda munia et auctoritatem exercendam,

omni studio pro videbunt, ut manifesto consilio clarisque dispositioni­

bus, semper quidem in caritate, sed etiam in debita fortitudine, huius­

modi errores et praecaveantur et corrigantur.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!