12.06.2013 Views

AAS 70 [1978] - El Vaticano

AAS 70 [1978] - El Vaticano

AAS 70 [1978] - El Vaticano

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

488 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale

Ecclesiae missione, quantumvis actuosi apostolatus urgeat necessitas

(PC, 7). Omnium enim ad caritatis perfectionem vocatio (cfr. LC, 40)

radicali modo collustratur, praesertim in hodierni materialismi ingra­

vescente periculo, ab Institutis ad contemplationem integre ordinatis, in

quibus apertius, uti S. Bernardus ait, causa diligendi Deum, Deus est;

modus, sine modo diligere (De diligendo Deo, c. 1; PL, 182, n. 584).

c) Actio Populi Dei in mundo est sua natura universalis et mis­

sionalis sive propter ipsam Ecclesiae indolem (cfr. LG, 17) sive propter

mandatum Christi, qui Apostolatui contulit universalitatem nullis fini­

bus circumscriptam (Evang. nunt., 49). Opus erit igitur, ut Episcopi

et Superiores curent hanc dimensionem conscientiae apostolicae atque ad

eam fovendam concreta incepta provehant.

d) Ecclesia particularis illud spatium historicum constituit, in quo

aliqua vocatio revera sese exprimit suumque apostolicum laborem efficit ;

illic enim, intra fines determinatae culturae, Evangelium nuntiatur idem­

que recipitur (cfr. Evang. nunt., 19; 20; 29; 32; 35; 40; 62; 63). Prop­

terea necesse est, ut in formatione perficienda prae oculis debite habea-

tur haec quoque magni momenti definita res in pastorali renovatione.

e) Influxus reciprocus inter utrumque polum, inter scilicet vivam

alicuius particularis culturae comparticipationem et universalitatis

aspectum, fundamentum invenire debet in inconcussa aestimatione et

in assidua custodia illorum unitatis valorum, quibus nullo prorsus modo

renuntiandum est, sive de unitate agitur Catholicae Ecclesiae — pro

omnibus fidelibus — sive de unitate uniuscuiusque Instituti Religiosi

— pro eiusdem sodalibus —. Illa autem localis Communitas, quae ab

ista unitate secesserit, in duo discrimina veniet : hinc discrimen cuius­

dam arefacientis disgregationis ...; illinc autem discrimen, ne suam li­

bertatem amittat, cum separata a capite ... sola obnoxia est multimo­

dis illorum viribus, qui eam in servitutem redigere et quaestui habere

conentur (Evang. nunt., 64).

/) Hisce nostris praesertim temporibus exigitur in Religiosis ea­

dem illa charismatica genuinitas, vivax et ad excogitandum ingeniosa,

quae potissimum in Fundatoribus excellit, quo melius ac sedulo ipsi

apostolicum Ecclesiae laborem impendant in medio eorum, qui hominum

pars maior revera sunt hodie et a Domino prae ceteris dilecti : parvuli

et pauperes (cfr. Mt. 18, 1-6; Lc. 6, 20).

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!