12.06.2013 Views

AAS 70 [1978] - El Vaticano

AAS 70 [1978] - El Vaticano

AAS 70 [1978] - El Vaticano

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

Sacra Congr. pro Religiosis - Sacra Congr. pro Episcopis 487

22. Summus Pontifex, spectata ipsius Ecclesiae utilitate (cfr. LG>

45; CD, 35, 3), non paucis Religiosorum Familiis exemptionem conce­

dit, quo aptius Instituta suam identitatem exprimere valeant necnon

generosius et latius communi bono inservire possint (cfr. Pars I, n. 8).

Exemptio vero nullum impedimentum per se infert sive pastorali

coordinationi sive mutuis bonisque relationibus inter Populi Dei mem­

bra. Ipsa enim ordinem Institutorum internum potissimum respicit, quo

melius in iisdem omnia sint inter se apta et conexa atque incremento et

perfectioni religiosae conversationis consulatur; necnon ut de illis dis­

ponere possit Summus Pontifex in donum Ecclesiae universae, alia vero

competens Auctoritas in bonum Ecclesiarum propriae iurisdictionis [CD,

35, 3; cfr. CD, 35, 4; Eccl. Sanctae, I, 25-40; Evang. nunt., 69).

Religiosa igitur Instituta exempta, ñdelia erga peculiarem suam in­

dolem ac munus (PC, 2, b), ante omnia excolere debent specialem ad­

haesionem Romano Pontifici et Episcopis, revera suam libertatem et ala­

critatem apostolicam libenti animo praestando secundum religiosam oboe­

dientiam; itemque plena conscientia et studio laborem impendent, ut

in familia dioecesana specificum quoque testimonium ac genuinam mis­

sionem sui Instituti effingere atque exprimere valeant; semper denique

apostolicam illam sagacitatem et sedulitatem instimulabunt, quae pro­

priae sunt eorum consecrationis.

Profecto Episcopi agnoscent et magni aestimabunt quantopere Ec­

clesias particulares specifice adiuverint ii Religiosi, in quorum exem­

ptione quodam modo inveniunt signum etiam illius pastoralis sollicitu­

dinis, quae stricte coniungit eos cum Romano Pontifice propter univer­

salem in cunctos populos sollertem curam (cfr. Pars I, n. 8).

Haec exemptionis renovata conscientia, si revera cum variis pasto­

ralis muneris collaboratoribus concorditer communicatur, non parum con­

ferre poterit ad incrementum sive apostolicae alacritatis sive missionalis

zeli in omni Ecclesia particulari obtinendum.

23. Quae superius circa ecclesialem missionem considerata sunt has

congruas directivas notas suggerunt :

a) in primis ipsa natura apostolicae actionis exigit, ut Episcopi

principem locum tribuant mentis recogitationi et orationis vitae (cfr.

LC, 26 ; 27 ; 41) ; deinde expostulat, ut Religiosi, secundum indolem pro­

priam, penitus renoventur et orationi assidue instent.

b) Speciali cura promovenda sunt varia ad vitam contemplativam

radicandam incepta (AC, 18), quia ipsa praeclaram retinet partem in

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!