12.06.2013 Views

AAS 70 [1978] - El Vaticano

AAS 70 [1978] - El Vaticano

AAS 70 [1978] - El Vaticano

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

Sacra Congr. pro Religiosis - Sacra Congr. pro Episcopis 505

singulis utrorumque Unionibus seu Conventibus commendanda est, opportunis

quidem praestitutis normis quoad necessitatem, qua unaquaeque

Conferentia de argumentis propriae competentiae per se sola agere

possit.

66. Quod attinet ad ambitum supernationalem, continentalem vel

subcontinentalem, inter varias conglobatas Nationes institui possunt,

probante Sancta Sede, coordinationis formae sive Episcoporum sive Superiorum

Maiorum. Quaedam autem idonea coniunctio, ad hunc gradum,

singulorum servitii Centrorum haud parum confert ad ordinatam

atque concordem Episcoporum et Religiosorum operam obtinendam. In

quibus locis illae organizationis formae in ambitu continentali iam exstiterint,

ibi huiusmodi cooperationis munere ipsi eorum Comitatus seu

Consilia permanentia proficue fungi poterunt.

67. Ad gradum universalem Petri Successor suum proprium mini­

sterium exercet pro universa Ecclesia; in exercenda, autem, suprema,

plena et immediata potestate in universam Ecclesiam, Romanus Ponti­

fex utitur Romanae Curiae Dicasteriis {CD, 9).

Ipse Summus Pontifex aliquas cooperationis formas Religiosorum

cum Sancta Sede promovit, cum Consilium Unionis tam Superiorum

quam Superiorissarum Generalium apud Sacram Congregationem pro

Religiosis et Institutis Saecularibus approbavisset (cfr. ES, II, 42) et

cum Religiosorum repraesentantes apud Sacram Congregationem pro

Gentium Evangelizatione introduci iussisset (cfr. ES, III, 16).

Conclusio

Dialogus et cooperatio iam ad varios gradus sunt in actu ; sed non est

dubium, quin amplius provehi debeant, ut uberiores fructus afferant.

Quapropter hoc commonendum esse videtur, in cooperandi scilicet actione

tunc veram efficacitatis vim haberi, cum qui in operando primas

partes agant, pro certo habeant eandem vim ex ipsa eorum animi persuasione

et formatione in primis exoriri. Omnia enim melius progredientur,

si penitus ipsis persuasum fuerit de huius cooperationis necessitate

atque natura et momento, de reciproca fiducia, de uniuscuiusque

muneris respectu, de mutuis consultationibus in inceptis ad quemvis

gradum statuendis et instruendis. Tum vero mutuae relationes inter

Episcopos et Religiosos, sincera et alacri voluntate peractae, non parum

valebunt ad aequius et aptius dynamicam Ecclesiae-Sacramenti vitalitatem

explicandam in eius mirabili salutis missione.

34 - A. A. S.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!