12.06.2013 Views

AAS 70 [1978] - El Vaticano

AAS 70 [1978] - El Vaticano

AAS 70 [1978] - El Vaticano

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

Sacra Congr. pro Religiosis - Sacra Congr, pro Episcopis 491

a) conventus Episcoporum et Superiorum Religiosorum, quo altius

haec argumenta simul ab omnibus perspiciantur;

b) speciales cursus ad novas aptioresque conformationes obtinendas

pro dioecesanis presbyteris, pro religiosis et laicis apostolicis operibus

deditis ;

c) studia atque experimenta peculiariter apta ad formationem Religiosorum

coadiutorum, quos vocant, et Religiosarum ;

d) cura conficiendi idonea pastoralia documenta, in Dioecesi, in

Regione vel Natione, quae ad fructuosam fidelium recogitationem haec

argumenta praebeant.

Haec autem renovationis institutio cavendum est ne paucis tantum

circumscribatur; sed providendum, ut omnibus eam habendi facultas

detur atque munus omnium sodalium commune fiat.

Opportunum quoque videtur esse hoc plenius doctrinae studium sufficienter

diffundere adhibendo publicas editiones, instrumenta communicationis

socialis, conferentias, exhortationes, etc.

30. Praefiniatur iam inde a prioribus gradibus initialis formationis,

sive ecclesiasticae sive religiosae, studium systematicum Mysterii Chri­

sti, naturae sacramentalis Ecclesiae, ministerii episcopalis et vitae re­

ligiosae in Ecclesia. Propterea :

a) Religiosi et Religiosae iam inde a novitiatu formentur ad ple­

niorem conscientiam habendam atque sollicitudinem pro Ecclesia parti­

culari, fidelitatem simul augendo erga propriam peculiarem vocationem ;

b) Episcopi curent, ut dioecesanus clerus penitus intellegat ho­

diernas ad vitam religiosam pertinentes quaestiones et urgentem mis­

sionalem necessitatem, utque aliquot etiam parentur selecti presbyteri,

qui operam suam praestare valeant ad spiritualem Religiosorum et Re­

ligiosarum adiuvandum profectum (cfr. OT, 10; AG, 39), quamvis hoc

munus committere saepius conveniat religiosis presbyteris prudenter

selectis (cfr. Pars II, n. 36).

31. Plenior sacerdotalis et religiosae vocationis maturitas pendet

quoque, et quidem definitive, ex institutione doctrinali, quae frequen­

ter vel in studiorum sedibus gradus universitarii traditur vel in scholis

superioribus vel in peculiariter idoneis Institutis.

Episcopi et Religiosorum Superiores in hoc partem habentes effica­

citer cooperentur ad vitam harum studiorum sedium alendam atque

congruam earum efficientiam sustinendam, praesertim cum ipsae uni

vel compluribus Dioecesibus atque Congregationibus Religiosis inser-

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!