12.06.2013 Views

AAS 70 [1978] - El Vaticano

AAS 70 [1978] - El Vaticano

AAS 70 [1978] - El Vaticano

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

Acta Pauli Pp. VI 281

more signata sigilloque impressa. Has autem Litteras sive nunc sive in

posterum ratas esse volumus, contrariis quibuslibet non obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die vicesimo septimo mensis Februa­

rii, anno Domini millesimo nongentesimo duodeoctogesimo, Pontificatus

Nostri quintodecimo.

© IOANNES Card. VILLOT AGNELLUS Card. Rossi

Secretarius Status S. Congr. pro Gentium Evangelizatione

Loco © Plumbi

In Secret. Status tab. n. 81,5818.

seu de Propaganda Fide Praefectus

Godefridus Mariani, Proton. Apost.

Angelus Lanzoni, Proton. Apost s. n.

LITTERAE APOSTOLICAE

I

Venerabili Servae Dei Mariae Rosae Molas et Vallvé Beatorum honores

decernuntur.

PAULUS PP. VI

Ad perpetuam rei memoriam. — (( In hoc cognovimus caritatem Dei

quoniam ille animam suam pro nobis posuit ; et nos debemus pro fratri­

bus animas ponere » (1 Io. 3, 16). Qua divina voce incitata Maria Rosa

Molas Vallvé, sciens « caritatis et misericordiae opera praeclarissimum

testimonium christianae vitae » afferre (Apóstol. Actuositatem, n. 31 c),

omnibus omnia facta est, ut omnes Christo lucrifaceret (cf. 1 Cor. 9, 22).

Quae, cum tempore quo vixit esset « omne caput languidum, omne cor

maerens » (Is. 1, 5), et egeni et pauperes quaererent aquas et non essent

(cf. Is. 41, 17), amore Christi et proximorum rapta, « fortitudo pauperi,

fortitudo egeno in tribulatione sua, spes a turbine, umbraculum ab aestu »

(Is. 25, 4) facta est. In proximos operosa, dilectio formam iucundae con­

solationis praesertim ab eius moribus accepit; quae praeterea Spiritus

Sancti oboediens impulsui, eo semper spectavit, ut consolaretur omnes

lugentes, et daret eis coronam pro ciñere, oleum gaudii pro luctu, pal­

lium laudis pro spiritu maeroris (cf. Is. 61, 3). « Paupercula, paupertate

convulsa, absque ulla consolatione » (Is. 54, 11) — nam, ad hos ascensus

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!