12.06.2013 Views

AAS 70 [1978] - El Vaticano

AAS 70 [1978] - El Vaticano

AAS 70 [1978] - El Vaticano

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

146 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale

insignibus et privilegiis tributis quae ad ceteras eiusdem nominis sacras

aedes spectant. Statuimus insuper ut in dioecesi Idahina, servatis de

iure servandis, Consultores dioecesani pro Canonicis interea eligantur.

Simul mandamus ut documenta omniaque acta dioecesis constitutionem

spectantia exarentur certaque eorum exempla de more signata sigilloque

impressa ad eamdem quam diximus Sacram Congregationem mittantur.

Quae Nos bic praescripsimus, ea ad effectum adducantur a Venerabili

Fratre Hieronymo Prigione, Archiepiscopo titulo Lauriacensi atque

Apostolico in Nigeria Pro-Nuntio, vel a delegato per eum presbytero, necessariis

factis facultatibus. Has vero Litteras Apostolicas sive nunc

sive in posterum ratas esse volumus, contrariis nihil obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die decimo septimo mensis Decembris,

anno Domini millesimo nongentesimo septuagesimo septimo, Pontificatus

Nostri quinto decimo.

98 IOANNES Card. VILLOT AGNELLUS Card. Rossi

Secretarius Status S. Congr. pro Gentium Evangelizatione

Loco £g Plumbi

In Secret. Status tab. n. 843008.

II

RONDONIENSIS

seu de Propaganda Fide Praefectus

Iosephus Del Ton, Proton. Apost.

Iosephus Massimi, Proton. Apost.

Detractis nonnullis territoriis ab Ecclesiis Portus Veteris et Guaiarami-

rensi, nova in Brasilia conditur Praelatura « Rondoniensis » appellanda.

PAULUS EPISCOPUS

SERVUS SERVORUM DEI

AD PERPETUAM REI MEMORIAM

Tametsi munus Nostrum praecipuum, itemque Episcoporum, qui

« sunt Fratres Nostri, Apostoli Ecclesiarum, gloria Christi » (2 Cor. 8,

23), in eo collocatum est ut christianam veritatem recte doceamus, cum

miserit Christus Apostolos suos praedicare Evangelium omni creaturae

(cfr. Marc. 16, 15), omnes tamen facile intellegunt aptam finium dioecesium

dispositionem multum conferre ad earum prosperitatem augendam,

cum id scilicet et difficultatibus medeatur, et commoda pariat. Qua re,

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!