12.06.2013 Views

AAS 70 [1978] - El Vaticano

AAS 70 [1978] - El Vaticano

AAS 70 [1978] - El Vaticano

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

286

Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale

quasi instrumentum est, ut mirabilem eius operam, quae superna effi­

cacitate universum hominum convictum redintegrans, eum ad excellen-

tiorem cultum traduxit, per tempora persequi valeat» (Pii XI Encycl.

Litt. «Ad catholici sacerdotii»; A.A.S., XXVIII, 1936, p. 10).

Qua oblata occasione vehementius meminimus te diu in Apostolicae

huius Sedis^ ministerio diligenter periteque esse versatum. Quo factum

est, ut a Ioanne XXIII, Decessore Nostro rec. mem., in Sacrum Car­

dinalium Collegium adlegereris.

Tibi ergo, qui vitae spatia tam longa in Ecclesiae famulatu decur-

risti, gratulationes ex imo promimus pectore, peculiari caritatis adsu­

mus affectu, pro te enixas ad Dominum fundimus preces, ut suis te mu­

neribus cumulet.

Haec vota confirmamus Benedictione Apostolica, quam tibi, Vene­

rabilis Prater Noster, libentissime impertimus.

Ex Aedibus Vaticanis, die x mensis Aprilis, anno MCMLXXVIII, Pon­

tificatus Nostri quinto decimo.

PAULUS PP. VI

EPISTULA

Georgio Ablewicz, Episcopo Tarnoviensi, IX expleto saeculo ab obitu

Sancti Stanislai.

« Quasi semine sanguinis impleta est martyribus terra, et de illo

semine seges surrexit Eclesiae. Plus asseruerunt Christum mortui quam

vivi. Hodie asserunt, hodie praedicant : tacet lingua, sonant facta »

(S. Aug. Sermo 286, 4, 3; PL 38, 1298). Haec verba, quibus Sanctus

Augustinus in natali martyrum Protasii et Gervasii fideles est allo­

cutus, quodam modo ad Sanctum Stanislaum, episcopum Cracovien­

sem, possunt transferri, qui a. MLXXIX ut invictus testis christianae re­

ligionis et iustitiae propugnator occubuit.

Hunc ergo Poloni ut suum caelestem Patronum incensis excolunt

animis, huius praesidium inter aspera et adversa saepe sunt experti.

Qui cultus per saecula magis magisque est auctus atque non paulum

effecit, ut catholicus populus iste, inter tot temporum ac rerum vicis­

situdines, (( unitatem spiritus » (Eph. 4, 3) servaret. Cui pietatis stu-

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!