12.06.2013 Views

AAS 70 [1978] - El Vaticano

AAS 70 [1978] - El Vaticano

AAS 70 [1978] - El Vaticano

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

Acta Ioannis Pauli Pp. I 763

III

Ad Hugonem Aufderbeck, Episcopum tit. Arcenum eundemque Admini­

stratorem Apostolicum Erfordiensem-Meiningensem, occasione oblata VII

saeculi expleti a templo Sancti Severi condito.

Mentem convertimus ad ecclesiam S. Severi, urbis Erfordiae decus,

quippe quae antiquitate, artificiosis operibus, maxime vero religione sit

insignis. Eo loco antiquitus, uti tradunt, parva aedes fuit S. Biasio sa­

cra, quae postmodum, titulo S. Pauli accepto, (( domus orationis » eva­

sit coenobii sanctimonialium. Postquam vero, ut memoriae proditum

est, saeculo ix reliquiae S. Severi, Episcopi Ravennatis, Mogontiacum

indeque Erfordiam sunt delatae, et in hac ecclesia honorifice positae,

augescente huius Caelitis cultu, ab hoc coepta est illa appellari.

Cuius honori novum templum, Gothico structurae genere spectabile,

deinde est excitatum, cuius presbyterium, quod vocant, anno mcclxxviii

divino cultui patuit; reliqua vero aula, in quinque partes dispertita,

serius est perfecta. Sarcophagus etiam saeculo xiv a lapidariis est af­

fabre confectus, quo ossa S. Severi et S. Innocentiae tegerentur.

Qua quidem ecclesia surgente, pietas fidelium nova quadam impul­

sione exardescebat : die praesertim xxn mensis Octobris plurimi, pe­

regrinantium more, ad hanc sacram aedem soliti sunt accedere, ut

S. Severum, qui et textor um patronus habebatur, impensis veneraren­

tur obsequiis eiusque deprecationem implorarent. Est etiam memoran­

dum ad hoc templum per plura saecula exstitisse monasterium Cano­

nicorum Regularium, qui ad Dei laudes fideliumque spirituales utilitates

incumberent.

Proximo vero die xxn mensis Octobris, ut ad Nos est allatum, sollem­

nia agentur ob septimum saeculum expletum ab hac ecclesia condita,

quae nunc diligenti studio est refecta.

Hi ergo lapides fidem ac pietatem maiorum loquuntur atque Christi­

fideles, qui nunc sunt, monent, ut eiusmodi sacram hereditatem inte­

gram servent et in vitae usum traducant. Praeterea hunc locum sacrum

frequentantes nitantur esse ipsi « domus spiritales in quibus Deus

gratia sua inhabitet, ita ut ad eos referri possint haec verba S. Augu­

stini : «Habitat... in singulis Deus tanquam in templis suis, et in

omnibus simul in unum congregatis, tanquam in templo suo )). 2

1

2

Cfr. 1 Petr. 2, 5.

Ep. 187, 13, 38; PL 33, 84, 7.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!